Fundar 162 Resultados para: Bona

  • Sed nec aspectu aliquis ex his animalibus bona potest conspicere: effugerunt autem Dei laudem et benedictionem ejus. (Liber Sapientiae 15, 19)

  • Absconse enim sacrificabant justi pueri bonorum, et justitiæ legem in concordia disposuerunt ; similiter et bona et mala recepturos justos, patrum jam decantantes laudes. (Liber Sapientiae 18, 9)

  • Cor sapientis intelligitur in sapientia, et auris bona audiet cum omni concupiscentia sapientiam. (Liber Ecclesiasticus 3, 31)

  • Noli velle mentiri omne mendacium: assiduitas enim illius non est bona. (Liber Ecclesiasticus 7, 14)

  • Noli discedere a muliere sensata et bona, quam sortitus es in timore Domini: gratia enim verecundiæ illius super aurum. (Liber Ecclesiasticus 7, 21)

  • Bona et mala, vita et mors, paupertas et honestas, a Deo sunt: (Liber Ecclesiasticus 11, 14)

  • Ne dicas: Quid est mihi opus? et quæ erunt mihi ex hoc bona? (Liber Ecclesiasticus 11, 25)

  • Bona enim in mala convertens insidiatur, et in electis imponet maculam. (Liber Ecclesiasticus 11, 33)

  • Si necessarius illi fueris, supplantabit te, et subridens spem dabit, narrans tibi bona, et dicet: Quid opus est tibi? (Liber Ecclesiasticus 13, 7)

  • Bona est substantia cui non est peccatum in conscientia: et nequissima paupertas in ore impii. (Liber Ecclesiasticus 13, 30)

  • Cor hominis immutat faciem illius, sive in bona, sive in mala. (Liber Ecclesiasticus 13, 31)

  • qui requiescit juxta domum illius, et in parietibus illius figens palum, statuet casulam suam ad manus illius, et requiescent in casula illius bona per ævum. (Liber Ecclesiasticus 14, 25)


“Devo fazer somente a vontade de Deus e, se lhe agrado, o restante não conta.” São Padre Pio de Pietrelcina