Fundar 997 Resultados para: Bellum Contra Sanctorum
Et erit in die illa: quæram conterere omnes gentes quæ veniunt contra Jerusalem. (Prophetia Zachariae 12, 9)
Et egredietur Dominus, et præliabitur contra gentes illas, sicut præliatus est in die certaminis. (Prophetia Zachariae 14, 3)
Et stabunt pedes ejus in die illa super montem Olivarum, qui est contra Jerusalem ad orientem: et scindetur mons Olivarum ex media parte sui ad orientem et ad occidentem, prærupto grandi valde: et separabitur medium montis ad aquilonem, et medium ejus ad meridiem. (Prophetia Zachariae 14, 4)
Et omnes qui reliqui fuerint de universis gentibus quæ venerunt contra Jerusalem, ascendent ab anno in annum ut adorent regem, Dominum exercituum, et celebrent festivitatem tabernaculorum. (Prophetia Zachariae 14, 16)
Et dixistis: Quid locuti sumus contra te? Dixistis: Vanus est qui servit Deo: et quod emolumentum quia custodivimus præcepta ejus, et quia ambulavimus tristes coram Domino exercituum? (Prophetia Malachiae 3, 14)
Jesus autem sciens cogitationes eorum, dixit eis: Omne regnum divisum contra se desolabitur: et omnis civitas vel domus divisa contra se, non stabit. (Evangelium secundum Matthaeum 12, 25)
Qui non est mecum, contra me est ; et qui non congregat mecum, spargit. (Evangelium secundum Matthaeum 12, 30)
Et quicumque dixerit verbum contra Filium hominis, remittetur ei: qui autem dixerit contra Spiritum Sanctum, non remittetur ei, neque in hoc sæculo, neque in futuro. (Evangelium secundum Matthaeum 12, 32)
dicens eis: Ite in castellum, quod contra vos est, et statim invenietis asinam alligatam, et pullum cum ea: solvite, et adducite mihi: (Evangelium secundum Matthaeum 21, 2)
Principes autem sacerdotum, et omne concilium, quærebant falsum testimonium contra Jesum, ut eum morti traderent: (Evangelium secundum Matthaeum 26, 59)
et monumenta aperta sunt: et multa corpora sanctorum, qui dormierant, surrexerunt. (Evangelium secundum Matthaeum 27, 52)
Erant autem ibi Maria Magdalene, et altera Maria, sedentes contra sepulchrum. (Evangelium secundum Matthaeum 27, 61)