Fundar 254 Resultados para: Bello proelio exercitus victoria belli armis

  • Hi de filiis Gad principes exercitus: novissimus centum militibus præerat, et maximus mille. (Liber I Paralipomenon 12, 14)

  • Sed et per singulos dies veniebant ad David ad auxiliandum ei, usque dum fieret grandis numerus, quasi exercitus Dei. (Liber I Paralipomenon 12, 22)

  • Iste quoque est numerus principum exercitus qui venerunt ad David cum esset in Hebron, ut transferrent regnum Saul ad eum, juxta verbum Domini. (Liber I Paralipomenon 12, 23)

  • Porro de Zabulon qui egrediebantur ad prælium, et stabant in acie instructi armis bellicis, quinquaginta millia venerunt in auxilium, non in corde duplici. (Liber I Paralipomenon 12, 33)

  • Trans Jordanem autem de filiis Ruben, et de Gad, et dimidia parte tribus Manasse, instructi armis bellicis, centum viginti millia. (Liber I Paralipomenon 12, 37)

  • Fugit autem Syrus Israël, et interfecit David de Syris septem millia curruum, et quadraginta millia peditum, et Sophach exercitus principem. (Liber I Paralipomenon 19, 18)

  • Igitur David et magistratus exercitus segregaverunt in ministerium filios Asaph, et Heman, et Idithun, qui prophetarent in citharis, et psalteriis, et cymbalis secundum numerum suum, dedicato sibi officio servientes. (Liber I Paralipomenon 25, 1)

  • Ipse Selemith, et fratres ejus, super thesauros sanctorum quæ sanctificavit David rex, et principes familiarum, et tribuni, et centuriones, et duces exercitus, (Liber I Paralipomenon 26, 26)

  • Secundi mensis habebat turmam Dudia Ahohites, et post se alter nomine Macelloth, qui regebat partem exercitus viginti quatuor millium. (Liber I Paralipomenon 27, 4)

  • Post Achitophel fuit Jojada filius Banaiæ, et Abiathar. Princeps autem exercitus regis erat Joab. (Liber I Paralipomenon 27, 34)

  • Tua est, Domine, magnificentia, et potentia, et gloria, atque victoria: et tibi laus: cuncta enim quæ in cælo sunt et in terra, tua sunt: tuum, Domine, regnum, et tu es super omnes principes. (Liber I Paralipomenon 29, 11)

  • Omnes autem principes exercitus regis Salomonis fuerunt ducenti quinquaginta, qui erudiebant populum. (Liber II Paralipomenon 8, 10)


“Reflita no que escreve, pois o Senhor vai lhe pedir contas disso.” São Padre Pio de Pietrelcina