Fundar 254 Resultados para: Bello proelio exercitus victoria belli armis

  • Fuit autem præda, quam exercitus ceperat, ovium sexcenta septuaginta quinque millia, (Liber Numeri 31, 32)

  • Cumque accessissent principes exercitus ad Moysen, et tribuni, centurionesque, dixerunt: (Liber Numeri 31, 48)

  • Et respondistis mihi: Peccavimus Domino: ascendemus et pugnabimus, sicut præcepit Dominus Deus noster. Cumque instructi armis pergeretis in montem, (Liber Deuteronomii 1, 41)

  • Si exieris ad bellum contra hostes tuos, et videris equitatus et currus, et majorem quam tu habeas adversarii exercitus multitudinem, non timebis eos: quia Dominus Deus tuus tecum est, qui eduxit te de terra Ægypti. (Liber Deuteronomii 20, 1)

  • Duces quoque per singulas turmas audiente exercitu proclamabunt: Quis est homo qui ædificavit domum novam, et non dedicavit eam? vadat, et revertatur in domum suam, ne forte moriatur in bello, et alius dedicet eam. (Liber Deuteronomii 20, 5)

  • Quis est homo qui plantavit vineam, et necdum fecit eam esse communem, de qua vesci omnibus liceat? vadat, et revertatur in domum suam, ne forte moriatur in bello, et alius homo ejus fungatur officio. (Liber Deuteronomii 20, 6)

  • Quis est homo, qui despondit uxorem, et non accepit eam? vadat, et revertatur in domum suam, ne forte moriatur in bello, et alius homo accipiat eam. (Liber Deuteronomii 20, 7)

  • Cumque siluerint duces exercitus, et finem loquendi fecerint, unusquisque suos ad bellandum cuneos præparabit. (Liber Deuteronomii 20, 9)

  • Qui respondit: Nequaquam: sed sum princeps exercitus Domini, et nunc venio. (Liber Iosue 5, 14)

  • omnisque præcederet armatus exercitus, reliquum vulgus arcam sequebatur, ac buccinis omnia concrepabant. (Liber Iosue 6, 9)

  • Surrexitque Josue, et omnis exercitus bellatorum cum eo, ut ascenderent in Hai: et electa triginta millia virorum fortium misit nocte, (Liber Iosue 8, 3)

  • surgensque diluculo recensuit socios, et ascendit cum senioribus in fronte exercitus, vallatus auxilio pugnatorum. (Liber Iosue 8, 10)


Jesus lhe quer bem, da maneira que só Ele sabe amar.” São Padre Pio de Pietrelcina