Fundar 5022 Resultados para: Arca Autem Noe
Respondens autem Jonadab filius Semmaa fratris David, dixit: Ne æstimet dominus meus rex quod omnes pueri filii regis occisi sint: Amnon solus mortuus est, quoniam in ore Absalom erat positus ex die qua oppressit Thamar sororem ejus. (Liber II Samuelis 13, 32)
Fugit autem Absalom. Et elevavit puer speculator oculos suos, et aspexit: et ecce populus multus veniebat per iter devium ex latere montis. (Liber II Samuelis 13, 34)
Dixit autem Jonadab ad regem: Ecce filii regis adsunt: juxta verbum servi tui, sic factum est. (Liber II Samuelis 13, 35)
Absalom autem cum fugisset, et venisset in Gessur, fuit ibi tribus annis. (Liber II Samuelis 13, 38)
Intelligens autem Joab filius Sarviæ quod cor regis versum esset ad Absalom, (Liber II Samuelis 14, 1)
et ingredieris ad regem, et loqueris ad eum sermones hujuscemodi. Posuit autem Joab verba in ore ejus. (Liber II Samuelis 14, 3)
Dixitque mulier Thecuitis ad regem: In me, domine mi rex, sit iniquitas, et in domum patris mei: rex autem et thronus ejus sit innocens. (Liber II Samuelis 14, 9)
Ut verterem figuram sermonis hujus, servus tuus Joab præcepit istud: tu autem, domine mi rex, sapiens es, sicut habet sapientiam angelus Dei, ut intelligas omnia super terram. (Liber II Samuelis 14, 20)
Dixit autem rex: Revertatur in domum suam, et faciem meam non videat. Reversus est itaque Absalom in domum suam, et faciem regis non vidit. (Liber II Samuelis 14, 24)
Et quando tondebat capillum (semel autem in anno tondebatur, quia gravabat eum cæsaries), ponderabat capillos capitis sui ducentis siclis, pondere publico. (Liber II Samuelis 14, 26)
Nati sunt autem Absalom filii tres, et filia una nomine Thamar, elegantis formæ. (Liber II Samuelis 14, 27)
Post quadraginta autem annos, dixit Absalom ad regem David: Vadam, et reddam vota mea quæ vovi Domino in Hebron. (Liber II Samuelis 15, 7)