Fundar 5022 Resultados para: Arca Autem Noe
Disseminabatur autem verbum Domini per universam regionem. (Actus Apostolorum 13, 49)
Judæi autem concitaverunt mulieres religiosas et honestas, et primos civitatis, et excitaverunt persecutionem in Paulum et Barnabam: et ejecerunt eos de finibus suis. (Actus Apostolorum 13, 50)
Factum est autem Iconii, ut simul introirent in synagogam Judæorum, et loquerentur, ita ut crederet Judæorum et Græcorum copiosa multitudo. (Actus Apostolorum 14, 1)
Divisa est autem multitudo civitatis: et quidam quidem erant cum Judæis, quidam vero cum Apostolis. (Actus Apostolorum 14, 4)
Cum autem factus esset impetus gentilium et Judæorum cum principibus suis, ut contumeliis afficerent, et lapidarent eos, (Actus Apostolorum 14, 5)
Turbæ autem cum vidissent quod fecerat Paulus, levaverunt vocem suam lycaonice, dicentes: Dii similes facti hominibus descenderunt ad nos. (Actus Apostolorum 14, 10)
Supervenerunt autem quidam ab Antiochia et Iconio Judæi: et persuasis turbis, lapidantesque Paulum, traxerunt extra civitatem, existimantes eum mortuum esse. (Actus Apostolorum 14, 18)
Circumdantibus autem eum discipulis, surgens intravit civitatem, et postera die profectus est cum Barnaba in Derben. (Actus Apostolorum 14, 19)
Cum autem venissent, et congregassent ecclesiam, retulerunt quanta fecisset Deus cum illis, et quia aperuisset gentibus ostium fidei. (Actus Apostolorum 14, 26)
Morati sunt autem tempus non modicum cum discipulis. (Actus Apostolorum 14, 27)
Cum autem venissent Jerosolymam, suscepti sunt ab ecclesia, et ab Apostolis et senioribus, annuntiantes quanta Deus fecisset cum illis. (Actus Apostolorum 15, 4)
Surrexerunt autem quidam de hæresi pharisæorum, qui crediderunt, dicentes quia oportet circumcidi eos, præcipere quoque servare legem Moysi. (Actus Apostolorum 15, 5)