Fundar 573 Resultados para: Arc
Cumque transissent omnes, transivit et arca Domini, sacerdotesque pergebant ante populum. (Liber Iosue 4, 11)
Præcipe sacerdotibus, qui portant arcam fœderis, ut ascendant de Jordane. (Liber Iosue 4, 16)
Cumque ascendissent portantes arcam fœderis Domini, et siccam humum calcare cœpissent, reversæ sunt aquæ in alveum suum, et fluebant sicut ante consueverant. (Liber Iosue 4, 18)
Septimo autem die, sacerdotes tollant septem buccinas, quarum usus est in jubilæo, et præcedant arcam fœderis: septiesque circuibitis civitatem, et sacerdotes clangent buccinis. (Liber Iosue 6, 4)
Vocavit ergo Josue filius Nun sacerdotes, et dixit ad eos: Tollite arcam fœderis: et septem alii sacerdotes tollant septem jubilæorum buccinas, et incedant ante arcam Domini. (Liber Iosue 6, 6)
Ad populum quoque ait: Ite, et circuite civitatem, armati, præcedentes arcam Domini. (Liber Iosue 6, 7)
Cumque Josue verba finisset, et septem sacerdotes septem buccinis clangerent ante arcam fœderis Domini, (Liber Iosue 6, 8)
omnisque præcederet armatus exercitus, reliquum vulgus arcam sequebatur, ac buccinis omnia concrepabant. (Liber Iosue 6, 9)
Circuivit ergo arca Domini civitatem semel per diem, et reversa in castra mansit ibi. (Liber Iosue 6, 11)
Igitur Josue de nocte consurgente, tulerunt sacerdotes arcam Domini, (Liber Iosue 6, 12)
et septem ex eis septem buccinas, quarum in jubilæo usus est: præcedebantque arcam Domini ambulantes atque clangentes: et armatus populus ibat ante eos, vulgus autem reliquum sequebatur arcam, et buccinis personabat. (Liber Iosue 6, 13)
Josue vero scidit vestimenta sua, et pronus cecidit in terram coram arca Domini usque ad vesperam, tam ipse quam omnes senes Israël: miseruntque pulverem super capita sua, (Liber Iosue 7, 6)