Fundar 573 Resultados para: Arc
Et disperdam quadrigam ex Ephraim, et equum de Jerusalem, et dissipabitur arcus belli: et loquetur pacem gentibus, et potestas ejus a mari usque ad mare, et a fluminibus usque ad fines terræ. (Prophetia Zachariae 9, 10)
Quoniam extendi mihi Judam quasi arcum: implevi Ephraim: et suscitabo filios tuos, Sion, super filios tuos, Græcia: et ponam te quasi gladium fortium. (Prophetia Zachariae 9, 13)
Ex ipso angulus, ex ipso paxillus, ex ipso arcus prælii, ex ipso egredietur omnis exactor simul. (Prophetia Zachariae 10, 4)
quæ qui possederant occidebant, et non dolebant, et vendebant ea, dicentes: Benedictus Dominus ! divites facti sumus: et pastores eorum non parcebant eis. (Prophetia Zachariae 11, 5)
Et ego non parcam ultra super habitantes terram, dicit Dominus: ecce ego tradam homines, unumquemque in manu proximi sui, et in manu regis sui: et concident terram, et non eruam de manu eorum. (Prophetia Zachariae 11, 6)
Et erunt mihi, ait Dominus exercituum, in die qua ego facio, in peculium: et parcam eis, sicut parcit vir filio suo servienti sibi. (Prophetia Malachiae 3, 17)
Audiens autem quod Archelaus regnaret in Judæa pro Herode patre suo, timuit illo ire: et admonitus in somnis, secessit in partes Galilææ. (Evangelium secundum Matthaeum 2, 22)
Esto consentiens adversario tuo cito dum es in via cum eo: ne forte tradat te adversarius judici, et judex tradat te ministro: et in carcerem mittaris. (Evangelium secundum Matthaeum 5, 25)
Quam angusta porta, et arcta via est, quæ ducit ad vitam: et pauci sunt qui inveniunt eam ! (Evangelium secundum Matthaeum 7, 14)
In illo tempore audivit Herodes tetrarcha famam Jesu: (Evangelium secundum Matthaeum 14, 1)
Herodes enim tenuit Joannem, et alligavit eum: et posuit in carcerem propter Herodiadem uxorem fratris sui. (Evangelium secundum Matthaeum 14, 3)
Misitque et decollavit Joannem in carcere. (Evangelium secundum Matthaeum 14, 10)