Fundar 289 Resultados para: Apud
Qui justificat impium, et qui condemnat justum, abominabilis est uterque apud Deum. (Liber Proverbiorum 17, 15)
Pondus et pondus, mensura et mensura: utrumque abominabile est apud Deum. (Liber Proverbiorum 20, 10)
Abominatio est apud Dominum pondus et pondus ; statera dolosa non est bona. (Liber Proverbiorum 20, 23)
Qui corripit hominem gratiam postea inveniet apud eum, magis quam ille qui per linguæ blandimenta decipit. (Liber Proverbiorum 28, 23)
Non est priorum memoria ; sed nec eorum quidem quæ postea futura sunt erit recordatio apud eos qui futuri sunt in novissimo. (Liber Ecclesiastes 1, 11)
Est et aliud malum quod vidi sub sole, et quidem frequens apud homines: (Liber Ecclesiastes 6, 1)
Quodcumque facere potest manus tua, instanter operare, quia nec opus, nec ratio, nec sapientia, nec scientia erunt apud inferos, quo tu properas. (Liber Ecclesiastes 9, 10)
Dixerunt enim cogitantes apud se non recte: Exiguum et cum tædio est tempus vitæ nostræ, et non est refrigerium in fine hominis, et non est qui agnitus sit reversus ab inferis. (Liber Sapientiae 2, 1)
O quam pulchra est casta generatio, cum claritate ! immortalis est enim memoria illius, quoniam et apud Deum nota est, et apud homines. (Liber Sapientiae 4, 1)
Justi autem in perpetuum vivent, et apud Dominum est merces eorum, et cogitatio illorum apud Altissimum. (Liber Sapientiae 5, 16)
Habebo propter hanc claritatem ad turbas, et honorem apud seniores juvenis ; (Liber Sapientiae 8, 10)
Hæc cogitans apud me et commemorans in corde meo, quoniam immortalitas est in cognatione sapientiæ, (Liber Sapientiae 8, 17)