Fundar 1400 Resultados para: Album Filii Senaá
Anno secundo, regnante Artaxerxe maximo, prima die mensis Nisan, vidit somnium Mardochæus filius Jairi, filii Semei, filii Cis, de tribu Benjamin: (Liber Esther 11, 2)
Natique sunt ei septem filii, et tres filiæ. (Liber Iob 1, 2)
Et ibant filii ejus, et faciebant convivium per domos, unusquisque in die suo. Et mittentes vocabant tres sorores suas, ut comederent et biberent cum eis. (Liber Iob 1, 4)
Cumque in orbem transissent dies convivii, mittebat ad eos Job, et sanctificabat illos: consurgensque diluculo, offerebat holocausta pro singulis. Dicebat enim: Ne forte peccaverint filii mei, et benedixerint Deo in cordibus suis. Sic faciebat Job cunctis diebus. (Liber Iob 1, 5)
Quadam autem die, cum venissent filii Dei ut assisterent coram Domino, affuit inter eos etiam Satan. (Liber Iob 1, 6)
Cum autem quadam die filii et filiæ ejus comederent et biberent vinum in domo fratris sui primogeniti, (Liber Iob 1, 13)
Factum est autem, cum quadam die venissent filii Dei, et starent coram Domino, venisset quoque Satan inter eos, et staret in conspectu ejus, (Liber Iob 2, 1)
Longe fient filii ejus a salute, et conterentur in porta, et non erit qui eruat. (Liber Iob 5, 4)
Etiam si filii tui peccaverunt ei, et dimisit eos in manu iniquitatis suæ: (Liber Iob 8, 4)
Sive nobiles fuerint filii ejus, sive ignobiles, non intelliget. (Liber Iob 14, 21)
Filii ejus atterentur egestate, et manus illius reddent ei dolorem suum. (Liber Iob 20, 10)
Si multiplicati fuerint filii ejus, in gladio erunt, et nepotes ejus non saturabuntur pane: (Liber Iob 27, 14)