Fundar 1400 Resultados para: Album Filii Senaá
neque intellexerunt semitas ejus, neque filii eorum susceperunt eam: a facie ipsorum longe facta est ; (Liber Baruch 3, 21)
Filii quoque Agar, qui exquirunt prudentiam quæ de terra est, negotiatores Merrhæ et Theman, et fabulatores, et exquisitores prudentiæ et intelligentiæ: viam autem sapientiæ nescierunt, neque commemorati sunt semitas ejus. (Liber Baruch 3, 23)
Ambulate, filii, ambulate: ego enim derelicta sum sola. (Liber Baruch 4, 19)
Animæquiores estote, filii ; clamate ad Dominum, et eripiet vos de manu principum inimicorum. (Liber Baruch 4, 21)
Filii, patienter sustinete iram quæ supervenit vobis: persecutus est enim te inimicus tuus: sed cito videbis perditionem ipsius, et super cervices ipsius ascendes. (Liber Baruch 4, 25)
Animæquiores estote, filii, et proclamate ad Dominum: erit enim memoria vestra ab eo qui duxit vos. (Liber Baruch 4, 27)
Civitates quibus servierunt filii tui, punientur, et quæ accepit filios tuos. (Liber Baruch 4, 32)
Ecce enim veniunt filii tui, quos dimisisti dispersos: veniunt collecti ab oriente usque ad occidentem, in verbo Sancti, gaudentes in honorem Dei. (Liber Baruch 4, 37)
et filii dura facie et indomabili corde sunt, ad quos ego mitto te. Et dices ad eos: Hæc dicit Dominus Deus: (Prophetia Ezechielis 2, 4)
Et dixit Dominus: Sic comedent filii Israël panem suum pollutum inter gentes ad quas ejiciam eos. Et dixi: (Prophetia Ezechielis 4, 13)
Ideo patres comedent filios in medio tui, et filii comedent patres suos: et faciam in te judicia, et ventilabo universas reliquias tuas in omnem ventum. (Prophetia Ezechielis 5, 10)
Ecce omnes animæ meæ sunt: ut anima patris, ita et anima filii mea est: anima quæ peccaverit, ipsa morietur. (Prophetia Ezechielis 18, 4)