Mosaico decorativo

Fundar 10566 Resultados para: Ad

  • Cumque surrexisset ab officio funeris, locutus est ad filios Heth, dicens: (Liber Genesis 23, 3)

  • Advena sum et peregrinus apud vos: date mihi jus sepulchri vobiscum, ut sepeliam mortuum meum. (Liber Genesis 23, 4)

  • Surrexit Abraham, et adoravit populum terræ, filios videlicet Heth: (Liber Genesis 23, 7)

  • dixitque ad eos: Si placet animæ vestræ ut sepeliam mortuum meum, audite me, et intercedite pro me apud Ephron filium Seor: (Liber Genesis 23, 8)

  • ut det mihi speluncam duplicem, quam habet in extrema parte agri sui: pecunia digna tradat eam mihi coram vobis in possessionem sepulchri. (Liber Genesis 23, 9)

  • Habitabat autem Ephron in medio filiorum Heth. Responditque Ephron ad Abraham, cunctis audientibus qui ingrediebantur portam civitatis illius, dicens: (Liber Genesis 23, 10)

  • Nequaquam ita fiat, domine mi, sed tu magis ausculta quod loquor. Agrum trado tibi, et speluncam quæ in eo est, præsentibus filiis populi mei ; sepeli mortuum tuum. (Liber Genesis 23, 11)

  • Adoravit Abraham coram populo terræ. (Liber Genesis 23, 12)

  • Et locutus est ad Ephron circumstante plebe: Quæso ut audias me: dabo pecuniam pro agro: suscipe eam, et sic sepeliam mortuum meum in eo. (Liber Genesis 23, 13)

  • Domine mi, audi me: terra, quam postulas, quadringentis siclis argenti valet: istud est pretium inter me et te: sed quantum est hoc? sepeli mortuum tuum. (Liber Genesis 23, 15)

  • Quod cum audisset Abraham, appendit pecuniam, quam Ephron postulaverat, audientibus filiis Heth, quadringentos siclos argenti probatæ monetæ publicæ. (Liber Genesis 23, 16)

  • Dixitque ad servum seniorem domus suæ, qui præerat omnibus quæ habebat: Pone manum tuam subter femur meum, (Liber Genesis 24, 2)


“Jesus está com você, e o Cireneu não deixa de ajudar-te a subir o Calvário.” São Padre Pio de Pietrelcina