Fundar 176 Resultados para: Abraham Father of many nations
Perrexeruntque cursores cum epistolis ex regis imperio, et principum ejus, in universum Israël et Judam, juxta id quod rex jusserat, prædicantes: Filii Israël, revertimini ad Dominum Deum Abraham, et Isaac, et Israël: et revertetur ad reliquias quæ effugerunt manum regis Assyriorum. (Liber II Paralipomenon 30, 6)
Tu ipse, Domine Deus, qui elegisti Abram, et eduxisti eum de igne Chaldæorum, et posuisti nomen ejus Abraham : (Liber Nehemiae 9, 7)
Et apprehendens dexteram filiæ suæ, dexteræ Tobiæ tradidit, dicens : Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob vobiscum sit, et ipse conjungat vos, impleatque benedictionem suam in vobis. (Liber Thobis 7, 15)
Memores esse debent quomodo pater noster Abraham tentatus est, et per multas tribulationes probatus, Dei amicus effectus est. (Liber Iudith 8, 22)
Et nunc, Domine rex, Deus Abraham, miserere populi tui, quia volunt nos inimici nostri perdere, et hæreditatem tuam delere. (Liber Esther 13, 15)
et numquam lætata sit ancilla tua, ex quo huc translata sum usque in præsentem diem, nisi in te, Domine Deus Abraham. (Liber Esther 14, 18)
Principes populorum congregati sunt cum Deo Abraham, quoniam dii fortes terræ vehementer elevati sunt. (Liber Psalmorum 46, 10)
semen Abraham servi ejus ; filii Jacob electi ejus. (Liber Psalmorum 104, 6)
quod disposuit ad Abraham, et juramenti sui ad Isaac: (Liber Psalmorum 104, 9)
Quoniam memor fuit verbi sancti sui, quod habuit ad Abraham puerum suum. (Liber Psalmorum 104, 42)
Abraham nonne in tentatione inventus est fidelis, et reputatum est ei ad justitiam? (Liber I Maccabaeorum 2, 52)
Inventum est in scriptura de Spartiatis, et Judæis, quoniam sunt fratres, et quod sunt de genere Abraham. (Liber I Maccabaeorum 12, 21)