Fundar 403 Resultados para: Że
Quapropter si esca scandalizat fratrem meum, non manducabo carnem in æternum, ne fratrem meum scandalizem. (Epistula I ad Corinthios 8, 13)
Et ne magnitudo revelationum extollat me, datus est mihi stimulus carnis meæ angelus Satanæ, qui me colaphizet. (Epistula II ad Corinthios 12, 7)
Sed licet nos aut angelus de cælo evangelizet vobis præterquam quod evangelizavimus vobis, anathema sit. (Epistula ad Galatas 1, 8)
Zenam legisperitum et Apollo sollicite præmitte, ut nihil illis desit. (Epistula ad Titum 3, 13)
Quod si zelum amarum habetis, et contentiones sint in cordibus vestris: nolite gloriari, et mendaces esse adversus veritatem: (Epistula Iacobi 3, 14)
Ubi enim zelus et contentio, ibi inconstantia et omne opus pravum. (Epistula Iacobi 3, 16)
concupiscitis, et non habetis: occiditis, et zelatis: et non potestis adipisci: litigatis, et belligeratis, et non habetis, propter quod non postulatis. (Epistula Iacobi 4, 2)