Mosaico decorativo

Fundar 22502 Resultados para: És

  • Ecce merces operariorum, qui messuerunt regiones vestras, quæ fraudata est a vobis, clamat: et clamor eorum in aures Domini Sabaoth introivit. (Epistula Iacobi 5, 4)

  • Epulati estis super terram, et in luxuriis enutristis corda vestra in die occisionis. (Epistula Iacobi 5, 5)

  • Addixistis, et occidistis justum, et non restitit vobis. (Epistula Iacobi 5, 6)

  • Patientes igitur estote, fratres, usque ad adventum Domini. Ecce agricola exspectat pretiosum fructum terræ, patienter ferens donec accipiat temporaneum et serotinum. (Epistula Iacobi 5, 7)

  • Patientes igitur estote et vos, et confirmate corda vestra: quoniam adventus Domini appropinquavit. (Epistula Iacobi 5, 8)

  • Nolite ingemiscere, fratres, in alterutrum, ut non judicemini. Ecce judex ante januam assistit. (Epistula Iacobi 5, 9)

  • Exemplum accipite, fratres, exitus mali, laboris, et patientiæ, prophetas qui locuti sunt in nomine Domini. (Epistula Iacobi 5, 10)

  • Ecce beatificamus eos qui sustinuerunt. Sufferentiam Job audistis, et finem Domini vidistis, quoniam misericors Dominus est, et miserator. (Epistula Iacobi 5, 11)

  • Ante omnia autem, fratres mei, nolite jurare, neque per cælum, neque per terram, neque aliud quodcumque juramentum. Sit autem sermo vester: Est, est: Non, non: ut non sub judicio decidatis. (Epistula Iacobi 5, 12)

  • Tristatur aliquis vestrum? oret. Æquo animo est? psallat. (Epistula Iacobi 5, 13)

  • Infirmatur quis in vobis? inducat presbyteros ecclesiæ, et orent super eum, ungentes eum oleo in nomine Domini: (Epistula Iacobi 5, 14)

  • Confitemini ergo alterutrum peccata vestra, et orate pro invicem ut salvemini: multum enim valet deprecatio justi assidua. (Epistula Iacobi 5, 16)


"Vive-se de fé, não de sonhos." São Padre Pio de Pietrelcina