Mosaico decorativo

Fundar 22502 Resultados para: És

  • Etenim cum deberetis magistri esse propter tempus, rursum indigetis ut vos doceamini quæ sint elementa exordii sermonum Dei: et facti estis quibus lacte opus sit, non solido cibo. (Epistula ad Hebraeos 5, 12)

  • Omnis enim, qui lactis est particeps, expers est sermonis justitiæ: parvulus enim est. (Epistula ad Hebraeos 5, 13)

  • Perfectorum autem est solidus cibus: eorum, qui pro consuetudine exercitatos habent sensus ad discretionem boni ac mali. (Epistula ad Hebraeos 5, 14)

  • Quapropter intermittentes inchoationis Christi sermonem, ad perfectiora feramur, non rursum jacientes fundamentum pœnitentiæ ab operibus mortuis, et fidei ad Deum, (Epistula ad Hebraeos 6, 1)

  • baptismatum doctrinæ, impositionis quoque manuum, ac resurrectionis mortuorum, et judicii æterni. (Epistula ad Hebraeos 6, 2)

  • Impossibile est enim eos qui semel sunt illuminati, gustaverunt etiam donum cæleste, et participes facti sunt Spiritus Sancti, (Epistula ad Hebraeos 6, 4)

  • gustaverunt nihilominus bonum Dei verbum, virtutesque sæculi venturi, (Epistula ad Hebraeos 6, 5)

  • et prolapsi sunt ; rursus renovari ad pœnitentiam, rursum crucifigentes sibimetipsis Filium Dei, et ostentui habentes. (Epistula ad Hebraeos 6, 6)

  • proferens autem spinas ac tribulos, reproba est, et maledicto proxima: cujus consummatio in combustionem. (Epistula ad Hebraeos 6, 8)

  • Non enim injustus Deus, ut obliviscatur operis vestri, et dilectionis, quam ostendistis in nomine ipsius, qui ministrastis sanctis, et ministratis. (Epistula ad Hebraeos 6, 10)

  • Cupimus autem unumquemque vestrum eamdem ostentare sollicitudinem ad expletionem spei usque in finem: (Epistula ad Hebraeos 6, 11)

  • ut non segnes efficiamini, verum imitatores eorum, qui fide, et patientia hæreditabunt promissiones. (Epistula ad Hebraeos 6, 12)


"Deus nunca me recusou um pedido". São Padre Pio de Pietrelcina