Mosaico decorativo

Fundar 22502 Resultados para: És

  • et non sicut Moyses ponebat velamen super faciem suam, ut non intenderent filii Israël in faciem ejus, quod evacuatur, (Epistula II ad Corinthios 3, 13)

  • sed obtusi sunt sensus eorum. Usque in hodiernum enim diem, idipsum velamen in lectione veteris testamenti manet non revelatum (quoniam in Christo evacuatur), (Epistula II ad Corinthios 3, 14)

  • sed usque in hodiernum diem, cum legitur Moyses, velamen positum est super cor eorum. (Epistula II ad Corinthios 3, 15)

  • Dominus autem Spiritus est: ubi autem Spiritus Domini, ibi libertas. (Epistula II ad Corinthios 3, 17)

  • Nos vero omnes, revelata facie gloriam Domini speculantes, in eamdem imaginem transformamur a claritate in claritatem, tamquam a Domini Spiritu. (Epistula II ad Corinthios 3, 18)

  • Ideo habentes administrationem, juxta quod misericordiam consecuti sumus, non deficimus, (Epistula II ad Corinthios 4, 1)

  • sed abdicamus occulta dedecoris, non ambulantes in astutia, neque adulterantes verbum Dei, sed in manifestatione veritatis commendantes nosmetipsos ad omnem conscientiam hominum coram Deo. (Epistula II ad Corinthios 4, 2)

  • Quod si etiam opertum est Evangelium nostrum, in iis, qui pereunt, est opertum: (Epistula II ad Corinthios 4, 3)

  • in quibus Deus hujus sæculi excæcavit mentes infidelium, ut non fulgeat illis illuminatio Evangelii gloriæ Christi, qui est imago Dei. (Epistula II ad Corinthios 4, 4)

  • Non enim nosmetipsos prædicamus, sed Jesum Christum Dominum nostrum: nos autem servos vestros per Jesum: (Epistula II ad Corinthios 4, 5)

  • quoniam Deus, qui dixit de tenebris lucem splendescere, ipse illuxit in cordibus nostris ad illuminationem scientiæ claritatis Dei, in facie Christi Jesu. (Epistula II ad Corinthios 4, 6)

  • Habemus autem thesaurum istum in vasis fictilibus: ut sublimitas sit virtutis Dei, et non ex nobis. (Epistula II ad Corinthios 4, 7)


"O bem dura eternamente." São Padre Pio de Pietrelcina