Fundar 22502 Resultados para: És
Quibus auditis, Moyses fecit omnia quæ ille suggesserat. (Liber Exodus 18, 24)
Et electis viris strenuis de cuncto Israël, constituit eos principes populi, tribunos, et centuriones, et quinquagenarios, et decanos. (Liber Exodus 18, 25)
Qui judicabant plebem omni tempore : quidquid autem gravius erat, referebant ad eum, faciliora tantummodo judicantes. (Liber Exodus 18, 26)
Mense tertio egressionis Israël de terra Ægypti, in die hac venerunt in solitudinem Sinai. (Liber Exodus 19, 1)
Nam profecti de Raphidim, et pervenientes usque in desertum Sinai, castrametati sunt in eodem loco, ibique Israël fixit tentoria e regione montis. (Liber Exodus 19, 2)
Moyses autem ascendit ad Deum : vocavitque eum Dominus de monte, et ait : Hæc dices domui Jacob, et annuntiabis filiis Israël : (Liber Exodus 19, 3)
Si ergo audieritis vocem meam, et custodieritis pactum meum, eritis mihi in peculium de cunctis populis : mea est enim omnis terra : (Liber Exodus 19, 5)
Venit Moyses : et convocatis majoribus natu populi, exposuit omnes sermones quos mandaverat Dominus. (Liber Exodus 19, 7)
Responditque omnis populus simul : Cuncta quæ locutus est Dominus, faciemus. Cumque retulisset Moyses verba populi ad Dominum, (Liber Exodus 19, 8)
ait ei Dominus : Jam nunc veniam ad te in caligine nubis, ut audiat me populus loquentem ad te, et credat tibi in perpetuum. Nuntiavit ergo Moyses verba populi ad Dominum. (Liber Exodus 19, 9)
Qui dixit ei : Vade ad populum, et sanctifica illos hodie, et cras, laventque vestimenta sua. (Liber Exodus 19, 10)
Et sint parati in diem tertium : in die enim tertia descendet Dominus coram omni plebe super montem Sinai. (Liber Exodus 19, 11)