Liber Thobis, 6
1. profectusque est Tobias et canis secutus est eum et mansit prima mansione juxta fluvium Tigris
2. et exivit ut lavaret pedes suos et ecce piscis inmanis exivit ad devorandum eum
3. quem expavescens clamavit voce magna dicens Domine invadet me
4. et dixit ei angelus adprehende brancia ejus et trahe eum ad te quod cum fecisset adtraxit eum in sicco et palpitare cœpit ante pedes ejus
5. tunc dixit ei angelus extentera hunc piscem et cor ejus et fel ejus et jecur repone tibi sunt enim hæc necessaria ad medicamenta utiliter
6. quod cum fecisset assavit carnes ejus et secum sustulerunt in via cetera salierunt quæ sufficerent eis quousque pervenirent in Rages civitatem Medorum
7. tunc interrogavit Tobias angelum et dixit ei obsecro te Azarias frater ut dicas mihi quod remedium habebunt ista quæ de pisce servare jussisti
8. respondensque dixit ei cordis ejus particulam si super carbones ponas fumus ejus extricat omne dæmonium sive a viro sive a muliere ita ut ultra non accedat ad eos
9. []
10. et dixit ei ubi vis ut maneamus
11. respondensque angelus ait est hic Raguhel nomine propinquus vir de tribu tua et hic habet filiam nomine Sarram sed neque masculum neque feminam ullum habet alium præter eam
12. tibi debetur omnis substantia ejus et oportet te eam accipere coniugem
13. pete ergo eam a patre ejus et dabit tibi eam uxorem
14. tunc respondit Tobias et dixit audio quia tradita est viris septem et mortui sunt sed et hæc audivi quia dæmonium illos occidit
15. timeo ergo ne forte mihi hæc eveniant et cum sim unicus parentibus meis deponam senectutem illorum cum tristitia ad infernum
16. tunc angelus Rafaël dixit ei audi me et ostendam tibi qui sunt quibus prævalere potest dæmonium
17. hii namque qui coniugium ita suscipiunt ut Deum a se sua mente excludant et suæ libidini ita vacent sicut equus et mulus in quibus non est intellectus habet potestatem dæmonium super eos
18. tu autem cum acceperis eam ingressus cubiculum per tres dies continens esto ab ea et nihil aliud nisi orationibus vacabis cum ea
19. ipsa autem nocte incenso jecore piscis fugabitur dæmonium
20. secunda vero nocte in copulatione sanctorum patriarcharum admitteris
21. tertia autem nocte benedictione consequeris ut filii ex vobis incolomes procreentur
22. transacta autem tertia nocte accipies virginem cum timore Domini amore filiorum magis quam libidinis ductus ut in semine Abrahæ benedictionem in filiis consequaris