Liber I Maccabaeorum, 2
1. in illis diebus surrexit Matthathias filius Johannis filii Simeonis sacerdos ex filiis Joarim ab Hierusalem et consedit in monte Modin
2. et habebat filios quinque Johannan qui cognominabatur Gaddis
3. et Simeon qui cognominabatur Thasi
4. et Judas qui vocabatur Macchabeus
5. et Eleazarus qui cognominabatur Abaron et Jonathas qui cognominabatur Apphus
6. hii viderunt mala quæ fiebant in populo Juda et in Hierusalem
7. et dixit Matthathias væ mihi ut quid natus sum videre contritionem populi mei et contritionem civitatis sanctæ et sedere illic cum datur in manibus inimicorum
8. sancta in manu extraneorum facta sunt templum ejus sicut homo ignobilis
9. vasa gloriæ ejus captiva abducta sunt trucidati sunt juvenes ejus in plateis et juvenes ejus ceciderunt gladio inimicorum
10. quæ gens non hereditavit regnum ejus et non obtinuit spolia ejus
11. omnis conpositio ejus ablata est quæ erat libera facta est ancilla
12. et ecce sancta nostra et pulchritudo nostra et claritas nostra desolata est et coinquinaverunt eam gentes
13. quo ergo nobis adhuc vivere
14. et scidit Matthathias et filii ejus vestimenta sua et operuerunt se ciliciis et planxerunt valde
15. et venerunt illuc qui missi erant a rege Antiocho ut cogerent eos qui confugerant in civitate Modin immolare et accendere et a lege Dei discedere
16. et multi de populo Israël consentientes accesserunt ad eos sed Matthathias et filii ejus constanter steterunt
17. et respondentes qui missi erant ab Antiocho dixerunt Matthathiæ princeps et clarissimus et magnus es in hac civitate et ornatus filiis et fratribus
18. ergo accede prior et fac jussum regis sicut fecerunt omnes gentes et viri Juda et qui remanserunt in Hierusalem et eris tu et filii tui inter amicos regis et amplificatus argento et auro et muneribus multis
19. et respondit Matthathias et dixit magna voce et si omnes gentes regi Antiocho obœdiunt ut discedat unusquisque a servitute patrum suorum et consentiunt mandatis ejus
20. ego et filii mei et fratres mei obœdiemus legi patrum nostrorum
21. propitius sit nobis Deus non est nobis utile relinquere legem et justitias Dei
22. non audibimus verba regis Antiochi nec sacrificabimus transgredientes legis nostræ mandata ut eamus altera via
23. et ut cessavit loqui verba hæc accessit quidam Judæus in omnium oculis sacrificare idolis super aram in civitate Modin secundum jussum regis
24. et vidit Matthathias et doluit et contremuerunt renes ejus et ascendit furor ejus secundum judicium legis et insiliens trucidavit eum super aram
25. sed et virum quem miserat rex Antiochus qui cogebat immolari occidit in ipso tempore et aram destruxit
26. et zelatus est legem sicut fecit Finees Zambri filio Salomi
27. et exclamavit Matthathias voce magna dicens omnis qui zelum habet legis statuens testamentum exeat post me
28. et fugit ipse et filii ejus in montes et reliquerunt quæcumque habebant in civitate
29. tunc descenderunt multi quærentes judicium et justitiam in desertum
30. ut sederent ibi ipsi et filii eorum et mulieres eorum et pecora eorum quoniam induraverunt super eos mala
31. et renuntiatum est viris regis et exercitui qui erat in Hierusalem civitate David quoniam discessissent viri quidam qui dissipaverunt mandatum regis in loca occulta in deserto et abissent post illos multi
32. et statim perrexerunt ad eos et constituerunt adversus eos prœlium in die sabbatorum
33. et dixerunt ad eos resistitis et nunc adhuc exite et facite secundum verbum regis et vivetis
34. et dixerunt non exibimus neque faciemus verbum regis ut polluamus diem sabbatorum
35. et concitaverunt adversus eos prœlium
36. et non responderunt eis nec oppilaverunt loca occulta
37. dicentes moriamur omnes in simplicitate nostra et testes erunt super nos cælum et terra quod iniuste perditis nos
38. et intulerunt eis bellum sabbatis et mortui sunt ipsi et uxores eorum et filii eorum et pecora eorum usque ad mille animas hominum
39. et cognovit Matthathias et amici ejus et luctum habuerunt super eos valde
40. et dixit vir proximo suo si omnes fecerimus sicut fratres nostri fecerunt et non pugnaverimus adversus gentes pro animabus nostris et justificationibus nostris citius disperdent nos a terra
41. et cogitaverunt in illa die dicentes omnis homo quicumque venerit ad nos in bello die sabbatorum pugnemus adversus eum et non moriemur omnes sicut mortui sunt fratres nostri in occultis
42. tunc congregata est ad eos synagoga Asideorum fortis viribus ex Israël omnis voluntarius in lege
43. et omnes qui fugiebant a malis additi sunt ad eos et facti sunt illis ad firmamentum
44. et collegerunt exercitum et percusserunt peccatores in ira sua et viros iniquos in indignatione sua et ceteri fugerunt ad nationes ut evaderent
45. et circuivit Matthathias et amici ejus et destruxerunt aras
46. et circumciderunt pueros incircumcisos quotquot invenerunt in finibus Israël in fortitudine
47. et persecuti sunt filios superbiæ et prosperatum est opus in manu eorum
48. et obtinuerunt legem de manibus gentium et de manibus regum et non dederunt cornu peccatori
49. et adpropinquaverunt dies Matthathiæ moriendi et dixit filiis suis nunc confortata est superbia et castigatio et tempus eversionis et ira indignationis
50. nunc ergo o filii æmulatores estote legis et date animas vestras pro testamento patrum
51. et mementote operum patrum quæ fecerunt in generationibus suis et accipietis gloriam magnam et nomen æternum
52. Abraham nonne in temptatione inventus est fidelis et reputatum est ei ad justitiam
53. Joseph in tempore angustiæ suæ custodivit mandatum et factus est dominus Ægypti
54. Finees pater noster zelando zelum Dei accepit testamentum sacerdotii æterni
55. Jesus dum implet verbum factus est dux Israël
56. Chaleb dum testificatur in ecclesia accepit hereditatem
57. David in sua misericordia consecutus est sedem regni in sæcula
58. Helias dum zelat zelum legis receptus est in cælum
59. Ananias Azarias Misaël credentes liberati sunt de flamma
60. Danihel in sua simplicitate liberatus est de ore leonum
61. et ita cogitate per generationem et generationem quia omnes qui sperant in eum non infirmantur
62. et a verbis viri peccatoris non timueritis quia gloria ejus stercus et vermis est
63. hodie extollitur et cras non invenietur quia conversus est in terram suam et cogitatio ejus periet
64. vos ergo filii confortamini et viriliter agite in lege quia in ipsa gloriosi eritis
65. et ecce Simeon frater vester scio quod vir consilii est ipsum audite semper et ipse vobis erit pater
66. et Judas Macchabeus fortis viribus a juventute sua sit vobis princeps militiæ et ipse aget bellum populi
67. et vos adducetis ad vos omnes factores legis et vindicate vindictam populi vestri
68. et retribuite retributionem gentibus et intendite in præceptum legis
69. et benedixit eos et adpositus est ad patres suos
70. et defunctus est centesimo et quadragesimo et sexto anno et sepultus est a filiis suis in sepulchris patrum suorum in Modin et planxerunt eum omnis Israël planctu magno