Liber Ecclesiastes, 10
1. muscæ morientes perdunt suavitatem unguenti pretiosior est sapientia et gloria parva ad tempus stultitia
2. cor sapientis in dextera ejus et cor stulti in sinistra illius
3. sed et in via stultus ambulans cum ipse insipiens sit omnes stultos æstimat
4. si spiritus potestatem habentis ascenderit super te locum tuum ne dimiseris quia curatio cessare faciet peccata maxima
5. est malum quod vidi sub sole quasi per errorem egrediens a facie principis
6. positum stultum in dignitate sublimi et divites sedere deorsum
7. vidi servos in equis et principes ambulantes quasi servos super terram
8. qui fodit foveam incidet in eam et qui dissipat sepem mordebit eum coluber
9. qui transfert lapides adfligetur in eis et qui scindit ligna vulnerabitur ab eis
10. si retunsum fuerit ferrum et hoc non ut prius sed hebetatum erit multo labore exacuatur et post industriam sequitur sapientia
11. si mordeat serpens in silentio nihil eo minus habet qui occulte detrahit
12. verba oris sapientis gratia et labia insipientis præcipitabunt eum
13. initium verborum ejus stultitia et novissimum oris illius error pessimus
14. stultus verba multiplicat ignorat homo quid ante se fuerit et quod post futurum est quis illi poterit indicare
15. labor stultorum adfliget eos qui nesciunt in urbem pergere
16. væ tibi terra cujus rex est puer et cujus principes mane comedunt
17. beata terra cujus rex nobilis est et cujus principes vescuntur in tempore suo ad reficiendum et non ad luxuriam
18. in pigritiis humiliabitur contignatio et in infirmitate manuum perstillabit domus
19. in risu faciunt panem ac vinum ut epulentur viventes et pecuniæ obœdient omnia
20. in cogitatione tua regi ne detrahas et in secreto cubiculi tui ne maledixeris diviti quia avis cæli portabit vocem tuam et qui habet pinnas adnuntiabit sententiam