Evangelium secundum Lucam, 24
1. una autem sabbati valde diluculo venerunt ad monumentum portantes quæ paraverant aromata
2. et invenerunt lapidem revolutum a monumento
3. et ingressæ non invenerunt corpus Domini Jesu
4. et factum est dum mente consternatæ essent de isto ecce duo viri steterunt secus illas in veste fulgenti
5. cum timerent autem et declinarent vultum in terram dixerunt ad illas quid quæritis viventem cum mortuis
6. non est hic sed surrexit recordamini qualiter locutus est vobis cum adhuc in Galilæa esset
7. dicens quia oportet Filium hominis tradi in manus hominum peccatorum et crucifigi et die tertia resurgere
8. et recordatæ sunt verborum ejus
9. et regressæ a monumento nuntiaverunt hæc omnia illis undecim et ceteris omnibus
10. erat autem Maria Magdalene et Johanna et Maria Jacobi et ceteræ quæ cum eis erant quæ dicebant ad apostolos hæc
11. et visa sunt ante illos sicut deliramentum verba ista et non credebant illis
12. Petrus autem surgens cucurrit ad monumentum et procumbens videt linteamina sola posita et abiit secum mirans quod factum fuerat
13. et ecce duo ex illis ibant ipsa die in castellum quod erat in spatio stadiorum sexaginta ab Hierusalem nomine Emmaus
14. et ipsi loquebantur ad invicem de his omnibus quæ acciderant
15. et factum est dum fabularentur et secum quærerent et ipse Jesus adpropinquans ibat cum illis
16. oculi autem illorum tenebantur ne eum agnoscerent
17. et ait ad illos qui sunt hii sermones quos confertis ad invicem ambulantes et estis tristes
18. et respondens unus cui nomen Cleopas dixit ei tu solus peregrinus es in Hierusalem et non cognovisti quæ facta sunt in illa his diebus
19. quibus ille dixit quæ et dixerunt de Jesu Nazareno qui fuit vir propheta potens in opere et sermone coram Deo et omni populo
20. et quomodo eum tradiderunt summi sacerdotum et principes nostri in damnationem mortis et crucifixerunt eum
21. nos autem sperabamus quia ipse esset redempturus Israël et nunc super hæc omnia tertia dies hodie quod hæc facta sunt
22. sed et mulieres quædam ex nostris terruerunt nos quæ ante lucem fuerunt ad monumentum
23. et non invento corpore ejus venerunt dicentes se etiam visionem angelorum vidisse qui dicunt eum vivere
24. et abierunt quidam ex nostris ad monumentum et ita invenerunt sicut mulieres dixerunt ipsum vero non viderunt
25. et ipse dixit ad eos o stulti et tardi corde ad credendum in omnibus quæ locuti sunt prophetæ
26. nonne hæc oportuit pati Christum et ita intrare in gloriam suam
27. et incipiens a Mose et omnibus prophetis interpretabatur illis in omnibus scripturis quæ de ipso erant
28. et adpropinquaverunt castello quo ibant et ipse se finxit longius ire
29. et cœgerunt illum dicentes mane nobiscum quoniam advesperascit et inclinata est jam dies et intravit cum illis
30. et factum est dum recumberet cum illis accepit panem et benedixit ac fregit et porrigebat illis
31. et aperti sunt oculi eorum et cognoverunt eum et ipse evanuit ex oculis eorum
32. et dixerunt ad invicem nonne cor nostrum ardens erat in nobis dum loqueretur in via et aperiret nobis scripturas
33. et surgentes eadem hora regressi sunt in Hierusalem et invenerunt congregatos undecim et eos qui cum ipsis erant
34. dicentes quod surrexit Dominus vere et apparuit Simoni
35. et ipsi narrabant quæ gesta erant in via et quomodo cognoverunt eum in fractione panis
36. dum hæc autem loquuntur Jesus stetit in medio eorum et dicit eis pax vobis ego sum nolite timere
37. conturbati vero et conterriti existimabant se spiritum videre
38. et dixit eis quid turbati estis et cogitationes ascendunt in corda vestra
39. videte manus meas et pedes quia ipse ego sum palpate et videte quia spiritus carnem et ossa non habet sicut me videtis habere
40. et cum hoc dixisset ostendit eis manus et pedes
41. adhuc autem illis non credentibus et mirantibus præ gaudio dixit habetis hic aliquid quod manducetur
42. at illi obtulerunt ei partem piscis assi et favum mellis
43. et cum manducasset coram eis sumens reliquias dedit eis
44. et dixit ad eos hæc sunt verba quæ locutus sum ad vos cum adhuc essem vobiscum quoniam necesse est impleri omnia quæ scripta sunt in lege Mosi et prophetis et psalmis de me
45. tunc aperuit illis sensum ut intellegerent scripturas
46. et dixit eis quoniam sic scriptum est et sic oportebat Christum pati et resurgere a mortuis die tertia
47. et prædicari in nomine ejus pænitentiam et remissionem peccatorum in omnes gentes incipientibus ab Hierosolyma
48. vos autem estis testes horum
49. et ego mitto promissum Patris mei in vos vos autem sedete in civitate quoadusque induamini virtutem ex alto
50. eduxit autem eos foras in Bethaniam et elevatis manibus suis benedixit eis
51. et factum est dum benediceret illis recessit ab eis et ferebatur in cælum
52. et ipsi adorantes regressi sunt in Hierusalem cum gaudio magno
53. et erant semper in templo laudantes et benedicentes Deum amen