Liber Ecclesiasticus, 7
1. Noli facere mala, et mala non te apprehendent;
1. μὴ ποίει κακά καὶ οὐ μή σε καταλάβῃ κακόν
2. discede ab iniquitate, et deficiet abs te.
2. ἀπόστηθι ἀπὸ ἀδίκου καὶ ἐκκλινεῖ ἀπὸ σοῦ
3. Fili, non semines in sulcis iniustitiae et non metes ea in septuplum.
3. υἱέ μὴ σπεῖρε ἐπ’ αὔλακας ἀδικίας καὶ οὐ μὴ θερίσῃς αὐτὰ ἑπταπλασίως
4. Noli quaerere a Domino ducatum neque a rege cathedram honoris.
4. μὴ ζήτει παρὰ κυρίου ἡγεμονίαν μηδὲ παρὰ βασιλέως καθέδραν δόξης
5. Non te iustifices ante Deum, quoniam agnitor cordis ipse est; et penes regem noli velle videri sapiens.
5. μὴ δικαιοῦ ἔναντι κυρίου καὶ παρὰ βασιλεῖ μὴ σοφίζου
6. Noli quaerere fieri iudex, nisi valeas virtute irrumpere iniquitates; ne forte extimescas faciem potentis et ponas scandalum in aequitate tua.
6. μὴ ζήτει γενέσθαι κριτής μὴ οὐκ ἰσχύσεις ἐξᾶραι ἀδικίας μήποτε εὐλαβηθῇς ἀπὸ προσώπου δυνάστου καὶ θήσεις σκάνδαλον ἐν εὐθύτητί σου
7. Non pecces in multitudinem civitatis nec te immittas in populum.
7. μὴ ἁμάρτανε εἰς πλῆθος πόλεως καὶ μὴ καταβάλῃς σεαυτὸν ἐν ὄχλῳ
8. Neque alliges duplicia peccata; nec enim in uno eris immunis.
8. μὴ καταδεσμεύσῃς δὶς ἁμαρτίαν ἐν γὰρ τῇ μιᾷ οὐκ ἀθῷος ἔσῃ
9. Noli esse pusillanimis in oratione tua;
9. μὴ εἴπῃς τῷ πλήθει τῶν δώρων μου ἐπόψεται καὶ ἐν τῷ προσενέγκαι με θεῷ ὑψίστῳ προσδέξεται
10. exorare et facere eleemosynam ne despicias.
10. μὴ ὀλιγοψυχήσῃς ἐν τῇ προσευχῇ σου καὶ ἐλεημοσύνην ποιῆσαι μὴ παρίδῃς
11. Ne dicas: “In multitudine munerum meorum respiciet Deus et, offerente me Deo altissimo, munera mea suscipiet”.
11. μὴ καταγέλα ἄνθρωπον ὄντα ἐν πικρίᾳ ψυχῆς αὐτοῦ ἔστιν γὰρ ὁ ταπεινῶν καὶ ἀνυψῶν
12. Non irrideas hominem in amaritudine animae; est enim, qui humiliat et exaltat, circumspector Deus.
12. μὴ ἀροτρία ψεῦδος ἐπ’ ἀδελφῷ σου μηδὲ φίλῳ τὸ ὅμοιον ποίει
13. Noli arare mendacium adversus fratrem tuum neque in amicum similiter facias.
13. μὴ θέλε ψεύδεσθαι πᾶν ψεῦδος ὁ γὰρ ἐνδελεχισμὸς αὐτοῦ οὐκ εἰς ἀγαθόν
14. Noli velle mentiri omne mendacium, assiduitas enim illius non est bona.
14. μὴ ἀδολέσχει ἐν πλήθει πρεσβυτέρων καὶ μὴ δευτερώσῃς λόγον ἐν προσευχῇ σου
15. Noli verbosus esse in multitudine presbyterorum et non iteres verbum in oratione tua.
15. μὴ μισήσῃς ἐπίπονον ἐργασίαν καὶ γεωργίαν ὑπὸ ὑψίστου ἐκτισμένην
16. Non oderis laboriosa opera et rusticationem creatam ab Altissimo.
16. μὴ προσλογίζου σεαυτὸν ἐν πλήθει ἁμαρτωλῶν μνήσθητι ὅτι ὀργὴ οὐ χρονιεῖ
17. Non te reputes in multitudine indisciplinatorum;
17. ταπείνωσον σφόδρα τὴν ψυχήν σου ὅτι ἐκδίκησις ἀσεβοῦς πῦρ καὶ σκώληξ
18. memento irae, quoniam non tardabit.
18. μὴ ἀλλάξῃς φίλον ἕνεκεν διαφόρου μηδὲ ἀδελφὸν γνήσιον ἐν χρυσίῳ Σουφιρ
19. Humilia valde spiritum tuum, quoniam vindicta carnis impii ignis et vermis.
19. μὴ ἀστόχει γυναικὸς σοφῆς καὶ ἀγαθῆς ἡ γὰρ χάρις αὐτῆς ὑπὲρ τὸ χρυσίον
20. Noli commutare amicum cum pecunia neque fratrem carissimum cum auro Ophir.
20. μὴ κακώσῃς οἰκέτην ἐργαζόμενον ἐν ἀληθείᾳ μηδὲ μίσθιον διδόντα τὴν ψυχὴν αὐτοῦ
21. Noli discedere a muliere sensata et bona, quam sortitus es in timore Domini; gratia enim verecundiae illius super aurum.
21. οἰκέτην συνετὸν ἀγαπάτω σου ἡ ψυχή μὴ στερήσῃς αὐτὸν ἐλευθερίας
22. Non laedas servum operantem in veritate neque mercennarium dantem animam suam.
22. κτήνη σοί ἐστιν ἐπισκέπτου αὐτά καὶ εἰ ἔστιν σοι χρήσιμα ἐμμενέτω σοι
23. Servus sensatus sit tibi dilectus quasi anima tua; non defraudes illum libertate neque inopem derelinquas illum.
23. τέκνα σοί ἐστιν παίδευσον αὐτὰ καὶ κάμψον ἐκ νεότητος τὸν τράχηλον αὐτῶν
24. Pecora tibi sunt? Attende illis, et, si sunt utilia, perseverent apud te.
24. θυγατέρες σοί εἰσιν πρόσεχε τῷ σώματι αὐτῶν καὶ μὴ ἱλαρώσῃς πρὸς αὐτὰς τὸ πρόσωπόν σου
25. Filii tibi sunt? Erudi illos et curva a pueritia cervicem illorum.
25. ἔκδου θυγατέρα καὶ ἔσῃ τετελεκὼς ἔργον μέγα καὶ ἀνδρὶ συνετῷ δώρησαι αὐτήν
26. Filiae tibi sunt? Serva corpus illarum et non ostendas hilarem faciem tuam ad illas.
26. γυνή σοί ἐστιν κατὰ ψυχήν μὴ ἐκβάλῃς αὐτήν καὶ μισουμένῃ μὴ ἐμπιστεύσῃς σεαυτόν
27. Trade filiam, et grande opus feceris, et homini sensato da illam.
27. ἐν ὅλῃ καρδίᾳ σου δόξασον τὸν πατέρα σου καὶ μητρὸς ὠδῖνας μὴ ἐπιλάθῃ
28. Mulier si est tibi secundum animam tuam, non proicias illam, sed odibili non credas teipsum. In toto corde tuo
28. μνήσθητι ὅτι δι’ αὐτῶν ἐγεννήθης καὶ τί ἀνταποδώσεις αὐτοῖς καθὼς αὐτοὶ σοί
29. honora patrem tuum et gemitus matris tuae ne obliviscaris.
29. ἐν ὅλῃ ψυχῇ σου εὐλαβοῦ τὸν κύριον καὶ τοὺς ἱερεῖς αὐτοῦ θαύμαζε
30. Memento quoniam, nisi per illos, natus non fuisses; et quid retribues illis, quomodo et illi tibi?
30. ἐν ὅλῃ δυνάμει ἀγάπησον τὸν ποιήσαντά σε καὶ τοὺς λειτουργοὺς αὐτοῦ μὴ ἐγκαταλίπῃς
31. In tota anima tua time Dominum et sacerdotes illius sanctifica.
31. φοβοῦ τὸν κύριον καὶ δόξασον ἱερέα καὶ δὸς τὴν μερίδα αὐτῷ καθὼς ἐντέταλταί σοι ἀπαρχὴν καὶ περὶ πλημμελείας καὶ δόσιν βραχιόνων καὶ θυσίαν ἁγιασμοῦ καὶ ἀπαρχὴν ἁγίων
32. In omni virtute tua dilige eum, qui te fecit, et ministros eius ne derelinquas.
32. καὶ πτωχῷ ἔκτεινον τὴν χεῖρά σου ἵνα τελειωθῇ ἡ εὐλογία σου
33. Honora Deum ex tota anima tua et honorifica sacerdotes.
33. χάρις δόματος ἔναντι παντὸς ζῶντος καὶ ἐπὶ νεκρῷ μὴ ἀποκωλύσῃς χάριν
34. Da illis partem, sicut mandatum est tibi, primitiarum et purgationis et de neglegentia
34. μὴ ὑστέρει ἀπὸ κλαιόντων καὶ μετὰ πενθούντων πένθησον
35. et armum in oblationem et sacrificium sanctificationis et primitias sanctorum.
35. μὴ ὄκνει ἐπισκέπτεσθαι ἄρρωστον ἄνθρωπον ἐκ γὰρ τῶν τοιούτων ἀγαπηθήσῃ
36. Et pauperi porrige manum tuam, ut perficiatur propitiatio et benedictio tua.
36. ἐν πᾶσι τοῖς λόγοις σου μιμνῄσκου τὰ ἔσχατά σου καὶ εἰς τὸν αἰῶνα οὐχ ἁμαρτήσεις
37. Gratia dati in conspectu omnis viventis, sed et mortuo non prohibeas gratiam.
37.
38. Non desis plorantibus in consolatione et cum lugentibus luge.
38.
39. Non te pigeat visitare infirmum, ex his enim in dilectione firmaberis.
39.
40. In omnibus operibus tuis memorare novissima tua et in aeternum non peccabis.
40.