Gefunden 255 Ergebnisse für: regnum Dei redemptionem
Non est enim regnum Dei esca et potus: sed justitia, et pax, et gaudium in Spiritu Sancto: (Epistula ad Romanos 14, 17)
Non enim in sermone est regnum Dei, sed in virtute. (Epistula I ad Corinthios 4, 20)
An nescitis quia iniqui regnum Dei non possidebunt? Nolite errare: neque fornicarii, neque idolis servientes, neque adulteri, (Epistula I ad Corinthios 6, 9)
neque molles, neque masculorum concubitores, neque fures, neque avari, neque ebriosi, neque maledici, neque rapaces regnum Dei possidebunt. (Epistula I ad Corinthios 6, 10)
Deinde finis: cum tradiderit regnum Deo et Patri, cum evacuaverit omnem principatum, et potestatem, et virtutem. (Epistula I ad Corinthios 15, 24)
Hoc autem dico, fratres: quia caro et sanguis regnum Dei possidere non possunt: neque corruptio incorruptelam possidebit. (Epistula I ad Corinthios 15, 50)
invidiæ, homicidia, ebrietates, comessationes, et his similia, quæ prædico vobis, sicut prædixi: quoniam qui talia agunt, regnum Dei non consequentur. (Epistula ad Galatas 5, 21)
In quo habemus redemptionem per sanguinem ejus, remissionem peccatorum secundum divitias gratiæ ejus, (Epistula ad Ephesios 1, 7)
qui est pignus hæreditatis nostræ, in redemptionem acquisitionis, in laudem gloriæ ipsius. (Epistula ad Ephesios 1, 14)
qui eripuit nos de potestate tenebrarum, et transtulit in regnum filii dilectionis suæ, (Epistula ad Colossenses 1, 13)
in quo habemus redemptionem per sanguinem ejus, remissionem peccatorum: (Epistula ad Colossenses 1, 14)
deprecantes vos, et consolantes, testificati sumus, ut ambularetis digne Deo, qui vocavit vos in suum regnum et gloriam. (Epistula I ad Thessalonicenses 2, 12)