Gefunden 255 Ergebnisse für: regnum Dei redemptionem
neque dicent: Ecce hic, aut ecce illic. Ecce enim regnum Dei intra vos est. (Evangelium secundum Lucam 17, 21)
Jesus autem convocans illos, dixit: Sinite pueros venire ad me, et nolite vetare eos: talium est enim regnum Dei. (Evangelium secundum Lucam 18, 16)
Amen dico vobis, quicumque non acceperit regnum Dei sicut puer, non intrabit in illud. (Evangelium secundum Lucam 18, 17)
Videns autem Jesus illum tristem factum, dixit: Quam difficile, qui pecunias habent, in regnum Dei intrabunt ! (Evangelium secundum Lucam 18, 24)
facilius est enim camelum per foramen acus transire quam divitem intrare in regnum Dei. (Evangelium secundum Lucam 18, 25)
Qui dixit eis: Amen dico vobis, nemo est qui reliquit domum, aut parentes, aut fratres, aut uxorem, aut filios propter regnum Dei, (Evangelium secundum Lucam 18, 29)
Hæc illis audientibus adjiciens, dixit parabolam, eo quod esset prope Jerusalem: et quia existimarent quod confestim regnum Dei manifestaretur. (Evangelium secundum Lucam 19, 11)
Dixit ergo: Homo quidam nobilis abiit in regionem longinquam accipere sibi regnum, et reverti. (Evangelium secundum Lucam 19, 12)
Tunc dicebat illis: Surget gens contra gentem, et regnum adversus regnum. (Evangelium secundum Lucam 21, 10)
Ita et vos cum videritis hæc fieri, scitote quoniam prope est regnum Dei. (Evangelium secundum Lucam 21, 31)
Dico enim vobis quod non bibam de generatione vitis donec regnum Dei veniat. (Evangelium secundum Lucam 22, 18)
Et ego dispono vobis sicut disposuit mihi Pater meus regnum, (Evangelium secundum Lucam 22, 29)