Gefunden 255 Ergebnisse für: regnum Dei redemptionem
Nam et Filius hominis non venit ut ministraretur ei, sed ut ministraret, et daret animam suam redemptionem pro multis. (Evangelium secundum Marcum 10, 45)
benedictum quod venit regnum patris nostri David: hosanna in excelsis. (Evangelium secundum Marcum 11, 10)
Exsurget enim gens contra gentem, et regnum super regnum, et erunt terræmotus per loca, et fames. Initium dolorum hæc. (Evangelium secundum Marcum 13, 8)
venit Joseph ab Arimathæa nobilis decurio, qui et ipse erat exspectans regnum Dei, et audacter introivit ad Pilatum, et petiit corpus Jesu. (Evangelium secundum Marcum 15, 43)
Benedictus Dominus Deus Israël, quia visitavit, et fecit redemptionem plebis suæ: (Evangelium secundum Lucam 1, 68)
Et hæc, ipsa hora superveniens, confitebatur Domino: et loquebatur de illo omnibus, qui exspectabant redemptionem Israël. (Evangelium secundum Lucam 2, 38)
Quibus ille ait: Quia et aliis civitatibus oportet me evangelizare regnum Dei: quia ideo missus sum. (Evangelium secundum Lucam 4, 43)
Et ipse elevatis oculis in discipulis suis, dicebat: Beati pauperes, quia vestrum est regnum Dei. (Evangelium secundum Lucam 6, 20)
Et factum est deinceps, et ipse iter faciebat per civitates, et castella prædicans, et evangelizans regnum Dei: et duodecim cum illo, (Evangelium secundum Lucam 8, 1)
Et misit illos prædicare regnum Dei, et sanare infirmos. (Evangelium secundum Lucam 9, 2)
Dico autem vobis vere: sunt aliqui hic stantes, qui non gustabunt mortem donec videant regnum Dei. (Evangelium secundum Lucam 9, 27)
Dixitque ei Jesus: Sine ut mortui sepeliant mortuos suos: tu autem vade, et annuntia regnum Dei. (Evangelium secundum Lucam 9, 60)