Mosaico decorativo

Gefunden 25898 Ergebnisse für: Um

  • Cumque invicem non essent consentientes, discedebant, dicente Paulo unum verbum: Quia bene Spiritus Sanctus locutus est per Isaiam prophetam ad patres nostros, (Actus Apostolorum 28, 25)

  • dicens: Vade ad populum istum, et dic ad eos: Aure audietis, et non intelligetis, et videntes videbitis, et non perspicietis. (Actus Apostolorum 28, 26)

  • Incrassatum est enim cor populi hujus, et auribus graviter audierunt, et oculos suos compresserunt: ne forte videant oculis, et auribus audiant, et corde intelligant, et convertantur, et sanem eos. (Actus Apostolorum 28, 27)

  • Notum ergo sit vobis, quoniam gentibus missum est hoc salutare Dei, et ipsi audient. (Actus Apostolorum 28, 28)

  • Et cum hæc dixisset, exierunt ab eo Judæi, multam habentes inter se quæstionem. (Actus Apostolorum 28, 29)

  • Mansit autem biennio toto in suo conducto: et suscipiebat omnes qui ingrediebantur ad eum, (Actus Apostolorum 28, 30)

  • prædicans regnum Dei, et docens quæ sunt de Domino Jesu Christo cum omni fiducia, sine prohibitione. (Actus Apostolorum 28, 31)

  • Paulus, servus Jesu Christi, vocatus Apostolus, segregatus in Evangelium Dei, (Epistula ad Romanos 1, 1)

  • de Filio suo, qui factus est ei ex semine David secundum carnem, (Epistula ad Romanos 1, 3)

  • qui prædestinatus est Filius Dei in virtute secundum spiritum sanctificationis ex resurrectione mortuorum Jesu Christi Domini nostri: (Epistula ad Romanos 1, 4)

  • per quem accepimus gratiam, et apostolatum ad obediendum fidei in omnibus gentibus pro nomine ejus, (Epistula ad Romanos 1, 5)

  • Primum quidem gratias ago Deo meo per Jesum Christum pro omnibus vobis: quia fides vestra annuntiatur in universo mundo. (Epistula ad Romanos 1, 8)


"Não desperdice suas energias em coisas que geram preocupação. Uma coisa somente é necessária: elevar o espírito e amar a Deus." São Padre Pio de Pietrelcina