Encontrados 25898 resultados para: Um
Cumque invicem non essent consentientes, discedebant, dicente Paulo unum verbum: Quia bene Spiritus Sanctus locutus est per Isaiam prophetam ad patres nostros, (Actus Apostolorum 28, 25)
dicens: Vade ad populum istum, et dic ad eos: Aure audietis, et non intelligetis, et videntes videbitis, et non perspicietis. (Actus Apostolorum 28, 26)
Incrassatum est enim cor populi hujus, et auribus graviter audierunt, et oculos suos compresserunt: ne forte videant oculis, et auribus audiant, et corde intelligant, et convertantur, et sanem eos. (Actus Apostolorum 28, 27)
Notum ergo sit vobis, quoniam gentibus missum est hoc salutare Dei, et ipsi audient. (Actus Apostolorum 28, 28)
Et cum hæc dixisset, exierunt ab eo Judæi, multam habentes inter se quæstionem. (Actus Apostolorum 28, 29)
Mansit autem biennio toto in suo conducto: et suscipiebat omnes qui ingrediebantur ad eum, (Actus Apostolorum 28, 30)
prædicans regnum Dei, et docens quæ sunt de Domino Jesu Christo cum omni fiducia, sine prohibitione. (Actus Apostolorum 28, 31)
Paulus, servus Jesu Christi, vocatus Apostolus, segregatus in Evangelium Dei, (Epistula ad Romanos 1, 1)
de Filio suo, qui factus est ei ex semine David secundum carnem, (Epistula ad Romanos 1, 3)
qui prædestinatus est Filius Dei in virtute secundum spiritum sanctificationis ex resurrectione mortuorum Jesu Christi Domini nostri: (Epistula ad Romanos 1, 4)
per quem accepimus gratiam, et apostolatum ad obediendum fidei in omnibus gentibus pro nomine ejus, (Epistula ad Romanos 1, 5)
Primum quidem gratias ago Deo meo per Jesum Christum pro omnibus vobis: quia fides vestra annuntiatur in universo mundo. (Epistula ad Romanos 1, 8)