Gefunden 25898 Ergebnisse für: Um
locatis per ordinem lucernis, juxta præceptum Domini. (Liber Exodus 40, 23)
Posuit et altare aureum sub tecto testimonii contra velum, (Liber Exodus 40, 24)
et adolevit super eo incensum aromatum, sicut jusserat Dominus Moysi. (Liber Exodus 40, 25)
Posuit et tentorium in introitu tabernaculi testimonii, (Liber Exodus 40, 26)
et altare holocausti in vestibulo testimonii, offerens in eo holocaustum, et sacrificia, ut Dominus imperaverat. (Liber Exodus 40, 27)
Labrum quoque statuit inter tabernaculum testimonii et altare, implens illud aqua. (Liber Exodus 40, 28)
cum ingrederentur tectum fœderis, et accederent ad altare, sicut præceperat Dominus Moysi. (Liber Exodus 40, 30)
Erexit et atrium per gyrum tabernaculi et altaris, ducto in introitu ejus tentorio. Postquam omnia perfecta sunt, (Liber Exodus 40, 31)
operuit nubes tabernaculum testimonii, et gloria Domini implevit illud. (Liber Exodus 40, 32)
Nec poterat Moyses ingredi tectum fœderis, nube operiente omnia, et majestate Domini coruscante, quia cuncta nubes operuerat. (Liber Exodus 40, 33)
Siquando nubes tabernaculum deserebat, proficiscebantur filii Israël per turmas suas : (Liber Exodus 40, 34)
Nubes quippe Domini incubabat per diem tabernaculo, et ignis in nocte, videntibus cunctis populis Israël per cunctas mansiones suas. (Liber Exodus 40, 36)