Mosaico decorativo

Fondare 25898 Risultati per: Um

  • locatis per ordinem lucernis, juxta præceptum Domini. (Liber Exodus 40, 23)

  • Posuit et altare aureum sub tecto testimonii contra velum, (Liber Exodus 40, 24)

  • et adolevit super eo incensum aromatum, sicut jusserat Dominus Moysi. (Liber Exodus 40, 25)

  • Posuit et tentorium in introitu tabernaculi testimonii, (Liber Exodus 40, 26)

  • et altare holocausti in vestibulo testimonii, offerens in eo holocaustum, et sacrificia, ut Dominus imperaverat. (Liber Exodus 40, 27)

  • Labrum quoque statuit inter tabernaculum testimonii et altare, implens illud aqua. (Liber Exodus 40, 28)

  • cum ingrederentur tectum fœderis, et accederent ad altare, sicut præceperat Dominus Moysi. (Liber Exodus 40, 30)

  • Erexit et atrium per gyrum tabernaculi et altaris, ducto in introitu ejus tentorio. Postquam omnia perfecta sunt, (Liber Exodus 40, 31)

  • operuit nubes tabernaculum testimonii, et gloria Domini implevit illud. (Liber Exodus 40, 32)

  • Nec poterat Moyses ingredi tectum fœderis, nube operiente omnia, et majestate Domini coruscante, quia cuncta nubes operuerat. (Liber Exodus 40, 33)

  • Siquando nubes tabernaculum deserebat, proficiscebantur filii Israël per turmas suas : (Liber Exodus 40, 34)

  • Nubes quippe Domini incubabat per diem tabernaculo, et ignis in nocte, videntibus cunctis populis Israël per cunctas mansiones suas. (Liber Exodus 40, 36)


"O amor nada mais é do que o brilho de Deus nos homens". São Padre Pio de Pietrelcina