Gefunden 25898 Ergebnisse für: Um
Loquere filiis Israël, et dices ad eos: Homo, qui obtulerit ex vobis hostiam Domino de pecoribus, id est, de bobus et ovibus offerens victimas, (Liber Leviticus 1, 2)
si holocaustum fuerit ejus oblatio, ac de armento: masculum immaculatum offeret ad ostium tabernaculi testimonii, ad placandum sibi Dominum: (Liber Leviticus 1, 3)
ponetque manum super caput hostiæ, et acceptabilis erit, atque in expiationem ejus proficiens. (Liber Leviticus 1, 4)
Immolabitque vitulum coram Domino, et offerent filii Aaron sacerdotes sanguinem ejus, fundentes per altaris circuitum, quod est ante ostium tabernaculi: (Liber Leviticus 1, 5)
Et subjicient in altari ignem, strue lignorum ante composita: (Liber Leviticus 1, 7)
intestinis et pedibus lotis aqua: adolebitque ea sacerdos super altare in holocaustum et suavem odorem Domino. (Liber Leviticus 1, 9)
Quod si de pecoribus oblatio est, de ovibus sive de capris holocaustum, masculum absque macula offeret: (Liber Leviticus 1, 10)
immolabitque ad latus altaris, quod respicit ad aquilonem, coram Domino: sanguinem vero illius fundent super altare filii Aaron per circuitum: (Liber Leviticus 1, 11)
intestina vero et pedes lavabunt aqua. Et oblata omnia adolebit sacerdos super altare in holocaustum et odorem suavissimum Domino. (Liber Leviticus 1, 13)
Si autem de avibus, holocausti oblatio fuerit Domino, de turturibus, aut pullis columbæ, (Liber Leviticus 1, 14)
offeret eam sacerdos ad altare: et retorto ad collum capite, ac rupto vulneris loco, decurrere faciet sanguinem super crepidinem altaris: (Liber Leviticus 1, 15)
vesiculam vero gutturis, et plumas projiciet prope altare ad orientalem plagam, in loco in quo cineres effundi solent, (Liber Leviticus 1, 16)