Mosaico decorativo

Gefunden 2474 Ergebnisse für: Tor

  • Et dabo Jerusalem in acervos arenæ, et cubilia draconum: et civitates Juda dabo in desolationem, eo quod non sit habitator. (Liber Ieremiae 9, 11)

  • quia hæc dicit Dominus: Ecce ego longe projiciam habitatores terræ in hac vice, et tribulabo eos ita ut inveniantur. (Liber Ieremiae 10, 18)

  • Tabernaculum meum vastatum est ; omnes funiculi mei dirupti sunt: filii mei exierunt a me, et non subsistunt. Non est qui extendat ultra tentorium meum, et erigat pelles meas. (Liber Ieremiae 10, 20)

  • Quia stulte egerunt pastores, et Dominum non quæsierunt: propterea non intellexerunt, et omnis grex eorum dispersus est. (Liber Ieremiae 10, 21)

  • Audite verba pacti hujus, et loquimini ad viros Juda, et ad habitatores Jerusalem, (Liber Ieremiae 11, 2)

  • Et dixit Dominus ad me: Inventa est conjuratio in viris Juda et in habitatoribus Jerusalem. (Liber Ieremiae 11, 9)

  • Et ibunt civitates Juda et habitatores Jerusalem, et clamabunt ad deos quibus libant, et non salvabunt eos in tempore afflictionis eorum. (Liber Ieremiae 11, 12)

  • Pastores multi demoliti sunt vineam meam, conculcaverunt partem meam, dederunt portionem meam desiderabilem in desertum solitudinis. (Liber Ieremiae 12, 10)

  • Super omnes vias deserti venerunt vastatores, quia gladius Domini devorabit: ab extremo terræ usque ad extremum ejus, non est pax universæ carni. (Liber Ieremiae 12, 12)

  • Et dices ad eos: Hæc dicit Dominus: Ecce ego implebo omnes habitatores terræ hujus, et reges qui sedent de stirpe David super thronum ejus, et sacerdotes, et prophetas, et omnes habitatores Jerusalem, ebrietate. (Liber Ieremiae 13, 13)

  • Exspectatio Israël, salvator ejus in tempore tribulationis, quare quasi colonus futurus es in terra, et quasi viator declinans ad manendum? (Liber Ieremiae 14, 8)

  • Multiplicatæ sunt mihi viduæ ejus super arenam maris: induxi eis super matrem adolescentis vastatorem meridie: misi super civitates repente terrorem. (Liber Ieremiae 15, 8)


"Deus é servido apenas quando é servido de acordo com a Sua vontade." São Padre Pio de Pietrelcina