Löydetty 2474 Tulokset: Tor
Et dabo Jerusalem in acervos arenæ, et cubilia draconum: et civitates Juda dabo in desolationem, eo quod non sit habitator. (Liber Ieremiae 9, 11)
quia hæc dicit Dominus: Ecce ego longe projiciam habitatores terræ in hac vice, et tribulabo eos ita ut inveniantur. (Liber Ieremiae 10, 18)
Tabernaculum meum vastatum est ; omnes funiculi mei dirupti sunt: filii mei exierunt a me, et non subsistunt. Non est qui extendat ultra tentorium meum, et erigat pelles meas. (Liber Ieremiae 10, 20)
Quia stulte egerunt pastores, et Dominum non quæsierunt: propterea non intellexerunt, et omnis grex eorum dispersus est. (Liber Ieremiae 10, 21)
Audite verba pacti hujus, et loquimini ad viros Juda, et ad habitatores Jerusalem, (Liber Ieremiae 11, 2)
Et dixit Dominus ad me: Inventa est conjuratio in viris Juda et in habitatoribus Jerusalem. (Liber Ieremiae 11, 9)
Et ibunt civitates Juda et habitatores Jerusalem, et clamabunt ad deos quibus libant, et non salvabunt eos in tempore afflictionis eorum. (Liber Ieremiae 11, 12)
Pastores multi demoliti sunt vineam meam, conculcaverunt partem meam, dederunt portionem meam desiderabilem in desertum solitudinis. (Liber Ieremiae 12, 10)
Super omnes vias deserti venerunt vastatores, quia gladius Domini devorabit: ab extremo terræ usque ad extremum ejus, non est pax universæ carni. (Liber Ieremiae 12, 12)
Et dices ad eos: Hæc dicit Dominus: Ecce ego implebo omnes habitatores terræ hujus, et reges qui sedent de stirpe David super thronum ejus, et sacerdotes, et prophetas, et omnes habitatores Jerusalem, ebrietate. (Liber Ieremiae 13, 13)
Exspectatio Israël, salvator ejus in tempore tribulationis, quare quasi colonus futurus es in terra, et quasi viator declinans ad manendum? (Liber Ieremiae 14, 8)
Multiplicatæ sunt mihi viduæ ejus super arenam maris: induxi eis super matrem adolescentis vastatorem meridie: misi super civitates repente terrorem. (Liber Ieremiae 15, 8)