Gefunden 2474 Ergebnisse für: Tor
Dixit quoque Dominus Deus: Non est bonum esse hominem solum: faciamus ei adjutorium simile sibi. (Liber Genesis 2, 18)
Appellavitque Adam nominibus suis cuncta animantia, et universa volatilia cæli, et omnes bestias terræ: Adæ vero non inveniebatur adjutor similis ejus. (Liber Genesis 2, 20)
Et vocavit Adam nomen uxoris suæ, Heva: eo quod mater esset cunctorum viventium. (Liber Genesis 3, 20)
Rursumque peperit fratrem ejus Abel. Fuit autem Abel pastor ovium, et Cain agricola. (Liber Genesis 4, 2)
Genuitque Ada Jabel, qui fuit pater habitantium in tentoriis, atque pastorum. (Liber Genesis 4, 20)
Sella quoque genuit Tubalcain, qui fuit malleator et faber in cuncta opera æris et ferri. Soror vero Tubalcain, Noëma. (Liber Genesis 4, 22)
Et facti sunt omnes dies Seth nongentorum duodecim annorum, et mortuus est. (Liber Genesis 5, 8)
Et facti sunt omnes dies Lamech septingenti septuaginta septem anni, et mortuus est. Noë vero cum quingentorum esset annorum, genuit Sem, Cham et Japheth. (Liber Genesis 5, 31)
Et sic facies eam: trecentorum cubitorum erit longitudo arcæ, quinquaginta cubitorum latitudo, et triginta cubitorum altitudo illius. (Liber Genesis 6, 15)
Eratque sexcentorum annorum quando diluvii aquæ inundaverunt super terram. (Liber Genesis 7, 6)
Recordatus autem Deus Noë, cunctorumque animantium, et omnium jumentorum, quæ erant cum eo in arca, adduxit spiritum super terram, et imminutæ sunt aquæ. (Liber Genesis 8, 1)
Et impleti sunt omnes dies ejus nongentorum quinquaginta annorum: et mortuus est. (Liber Genesis 9, 29)