Gefunden 20371 Ergebnisse für: Re
Et Joseph erat princeps in terra Ægypti, atque ad ejus nutum frumenta populis vendebantur. Cumque adorassent eum fratres sui, (Liber Genesis 42, 6)
et agnovisset eos, quasi ad alienos durius loquebatur, interrogans eos: Unde venistis? Qui responderunt: De terra Chanaan, ut emamus victui necessaria. (Liber Genesis 42, 7)
Et tamen fratres ipse cognoscens, non est cognitus ab eis. (Liber Genesis 42, 8)
Recordatusque somniorum, quæ aliquando viderat, ait ad eos: Exploratores estis: ut videatis infirmiora terræ venistis. (Liber Genesis 42, 9)
Qui dixerunt: Non est ita, domine, sed servi tui venerunt ut emerent cibos. (Liber Genesis 42, 10)
Quibus ille respondit: Aliter est: immunita terræ hujus considerare venistis. (Liber Genesis 42, 12)
At illi: Duodecim, inquiunt, servi tui, fratres sumus, filii viri unius in terra Chanaan: minimus cum patre nostro est, alius non est super. (Liber Genesis 42, 13)
Hoc est, ait, quod locutus sum: exploratores estis. (Liber Genesis 42, 14)
Jam nunc experimentum vestri capiam: per salutem Pharaonis non egrediemini hinc, donec veniat frater vester minimus. (Liber Genesis 42, 15)
Mittite ex vobis unum, et adducat eum: vos autem eritis in vinculis, donec probentur quæ dixistis utrum vera an falsa sint: alioquin per salutem Pharaonis exploratores estis. (Liber Genesis 42, 16)
Die autem tertio eductis de carcere, ait: Facite quæ dixi, et vivetis: Deum enim timeo. (Liber Genesis 42, 18)
Si pacifici estis, frater vester unus ligetur in carcere: vos autem abite, et ferte frumenta quæ emistis, in domos vestras, (Liber Genesis 42, 19)