Mosaico decorativo

Encontrados 20371 resultados para: Re

  • Et Joseph erat princeps in terra Ægypti, atque ad ejus nutum frumenta populis vendebantur. Cumque adorassent eum fratres sui, (Liber Genesis 42, 6)

  • et agnovisset eos, quasi ad alienos durius loquebatur, interrogans eos: Unde venistis? Qui responderunt: De terra Chanaan, ut emamus victui necessaria. (Liber Genesis 42, 7)

  • Et tamen fratres ipse cognoscens, non est cognitus ab eis. (Liber Genesis 42, 8)

  • Recordatusque somniorum, quæ aliquando viderat, ait ad eos: Exploratores estis: ut videatis infirmiora terræ venistis. (Liber Genesis 42, 9)

  • Qui dixerunt: Non est ita, domine, sed servi tui venerunt ut emerent cibos. (Liber Genesis 42, 10)

  • Quibus ille respondit: Aliter est: immunita terræ hujus considerare venistis. (Liber Genesis 42, 12)

  • At illi: Duodecim, inquiunt, servi tui, fratres sumus, filii viri unius in terra Chanaan: minimus cum patre nostro est, alius non est super. (Liber Genesis 42, 13)

  • Hoc est, ait, quod locutus sum: exploratores estis. (Liber Genesis 42, 14)

  • Jam nunc experimentum vestri capiam: per salutem Pharaonis non egrediemini hinc, donec veniat frater vester minimus. (Liber Genesis 42, 15)

  • Mittite ex vobis unum, et adducat eum: vos autem eritis in vinculis, donec probentur quæ dixistis utrum vera an falsa sint: alioquin per salutem Pharaonis exploratores estis. (Liber Genesis 42, 16)

  • Die autem tertio eductis de carcere, ait: Facite quæ dixi, et vivetis: Deum enim timeo. (Liber Genesis 42, 18)

  • Si pacifici estis, frater vester unus ligetur in carcere: vos autem abite, et ferte frumenta quæ emistis, in domos vestras, (Liber Genesis 42, 19)


"Que Maria seja toda a razão da sua existência e o guie ao porto seguro da eterna salvação." São Padre Pio de Pietrelcina