Gefunden 20371 Ergebnisse für: Re
Tantaque fuit abundantia tritici, ut arenæ maris coæquaretur, et copia mensuram excederet. (Liber Genesis 41, 49)
Nati sunt autem Joseph filii duo antequam veniret fames: quos peperit ei Aseneth filia Putiphare sacerdotis Heliopoleos. (Liber Genesis 41, 50)
Nomen quoque secundi appellavit Ephraim, dicens: Crescere me fecit Deus in terra paupertatis meæ. (Liber Genesis 41, 52)
cœperunt venire septem anni inopiæ, quos prædixerat Joseph: et in universo orbe fames prævaluit, in cuncta autem terra Ægypti panis erat. (Liber Genesis 41, 54)
Qua esuriente, clamavit populus ad Pharaonem, alimenta petens. Quibus ille respondit: Ite ad Joseph: et quidquid ipse vobis dixerit, facite. (Liber Genesis 41, 55)
Crescebat autem quotidie fames in omni terra: aperuitque Joseph universa horrea, et vendebat Ægyptiis: nam et illos oppresserat fames. (Liber Genesis 41, 56)
Omnesque provinciæ veniebant in Ægyptum, ut emerent escas, et malum inopiæ temperarent. (Liber Genesis 41, 57)
Audiens autem Jacob quod alimenta venderentur in Ægypto, dixit filiis suis: Quare negligitis? (Liber Genesis 42, 1)
audivi quod triticum venundetur in Ægypto: descendite, et emite nobis necessaria, ut possimus vivere, et non consumamur inopia. (Liber Genesis 42, 2)
Descendentes igitur fratres Joseph decem, ut emerent frumenta in Ægypto, (Liber Genesis 42, 3)
Benjamin domi retento a Jacob, qui dixerat fratribus ejus: Ne forte in itinere quidquam patiatur mali: (Liber Genesis 42, 4)
ingressi sunt terram Ægypti cum aliis qui pergebant ad emendum. Erat autem fames in terra Chanaan. (Liber Genesis 42, 5)