Mosaico decorativo

Fondare 20371 Risultati per: Re

  • Tantaque fuit abundantia tritici, ut arenæ maris coæquaretur, et copia mensuram excederet. (Liber Genesis 41, 49)

  • Nati sunt autem Joseph filii duo antequam veniret fames: quos peperit ei Aseneth filia Putiphare sacerdotis Heliopoleos. (Liber Genesis 41, 50)

  • Nomen quoque secundi appellavit Ephraim, dicens: Crescere me fecit Deus in terra paupertatis meæ. (Liber Genesis 41, 52)

  • cœperunt venire septem anni inopiæ, quos prædixerat Joseph: et in universo orbe fames prævaluit, in cuncta autem terra Ægypti panis erat. (Liber Genesis 41, 54)

  • Qua esuriente, clamavit populus ad Pharaonem, alimenta petens. Quibus ille respondit: Ite ad Joseph: et quidquid ipse vobis dixerit, facite. (Liber Genesis 41, 55)

  • Crescebat autem quotidie fames in omni terra: aperuitque Joseph universa horrea, et vendebat Ægyptiis: nam et illos oppresserat fames. (Liber Genesis 41, 56)

  • Omnesque provinciæ veniebant in Ægyptum, ut emerent escas, et malum inopiæ temperarent. (Liber Genesis 41, 57)

  • Audiens autem Jacob quod alimenta venderentur in Ægypto, dixit filiis suis: Quare negligitis? (Liber Genesis 42, 1)

  • audivi quod triticum venundetur in Ægypto: descendite, et emite nobis necessaria, ut possimus vivere, et non consumamur inopia. (Liber Genesis 42, 2)

  • Descendentes igitur fratres Joseph decem, ut emerent frumenta in Ægypto, (Liber Genesis 42, 3)

  • Benjamin domi retento a Jacob, qui dixerat fratribus ejus: Ne forte in itinere quidquam patiatur mali: (Liber Genesis 42, 4)

  • ingressi sunt terram Ægypti cum aliis qui pergebant ad emendum. Erat autem fames in terra Chanaan. (Liber Genesis 42, 5)


"Rezai e continuai a rezar para não ficardes entorpecidos". São Padre Pio de Pietrelcina