Mosaico decorativo

Gefunden 20371 Ergebnisse für: Re

  • Et cum venissemus Jerosolymam, libenter exceperunt nos fratres. (Actus Apostolorum 21, 17)

  • Sequenti autem die introibat Paulus nobiscum ad Jacobum, omnesque collecti sunt seniores. (Actus Apostolorum 21, 18)

  • At illi cum audissent, magnificabant Deum, dixeruntque ei: Vides, frater, quot millia sunt in Judæis qui crediderunt, et omnes æmulatores sunt legis. (Actus Apostolorum 21, 20)

  • Audierunt autem de te quia discessionem doceas a Moyse eorum qui per gentes sunt Judæorum, dicens non debere eos circumcidere filios suos, neque secundum consuetudinem ingredi. (Actus Apostolorum 21, 21)

  • Quid ergo est? utique oportet convenire multitudinem: audient enim te supervenisse. (Actus Apostolorum 21, 22)

  • De his autem qui crediderunt ex gentibus, nos scripsimus judicantes ut abstineant se ab idolis immolato, et sanguine, et suffocato, et fornicatione. (Actus Apostolorum 21, 25)

  • Tunc Paulus, assumptis viris, postera die purificatus cum illis intravit in templum, annuntians expletionem dierum purificationis, donec offerretur pro unoquoque eorum oblatio. (Actus Apostolorum 21, 26)

  • Dum autem septem dies consummarentur, hi qui de Asia erant Judæi, cum vidissent eum in templo, concitaverunt omnem populum, et injecerunt ei manus, clamantes: (Actus Apostolorum 21, 27)

  • Commotaque est civitas tota, et facta est concursio populi. Et apprehendentes Paulum, trahebant eum extra templum: et statim clausæ sunt januæ. (Actus Apostolorum 21, 30)

  • Quærentibus autem eum occidere, nuntiatum est tribuno cohortis quia tota confunditur Jerusalem. (Actus Apostolorum 21, 31)

  • Qui statim, assumptis militibus et centurionibus, decurrit ad illos. Qui cum vidissent tribunum et milites, cessaverunt percutere Paulum. (Actus Apostolorum 21, 32)

  • Tunc accedens tribunus apprehendit eum, et jussit eum alligari catenis duabus: et interrogabat quis esset, et quid fecisset. (Actus Apostolorum 21, 33)


"Combata vigorosamente, se está interessado em obter o prêmio destinado às almas fortes." São Padre Pio de Pietrelcina