Löydetty 20371 Tulokset: Re
Et cum venissemus Jerosolymam, libenter exceperunt nos fratres. (Actus Apostolorum 21, 17)
Sequenti autem die introibat Paulus nobiscum ad Jacobum, omnesque collecti sunt seniores. (Actus Apostolorum 21, 18)
At illi cum audissent, magnificabant Deum, dixeruntque ei: Vides, frater, quot millia sunt in Judæis qui crediderunt, et omnes æmulatores sunt legis. (Actus Apostolorum 21, 20)
Audierunt autem de te quia discessionem doceas a Moyse eorum qui per gentes sunt Judæorum, dicens non debere eos circumcidere filios suos, neque secundum consuetudinem ingredi. (Actus Apostolorum 21, 21)
Quid ergo est? utique oportet convenire multitudinem: audient enim te supervenisse. (Actus Apostolorum 21, 22)
De his autem qui crediderunt ex gentibus, nos scripsimus judicantes ut abstineant se ab idolis immolato, et sanguine, et suffocato, et fornicatione. (Actus Apostolorum 21, 25)
Tunc Paulus, assumptis viris, postera die purificatus cum illis intravit in templum, annuntians expletionem dierum purificationis, donec offerretur pro unoquoque eorum oblatio. (Actus Apostolorum 21, 26)
Dum autem septem dies consummarentur, hi qui de Asia erant Judæi, cum vidissent eum in templo, concitaverunt omnem populum, et injecerunt ei manus, clamantes: (Actus Apostolorum 21, 27)
Commotaque est civitas tota, et facta est concursio populi. Et apprehendentes Paulum, trahebant eum extra templum: et statim clausæ sunt januæ. (Actus Apostolorum 21, 30)
Quærentibus autem eum occidere, nuntiatum est tribuno cohortis quia tota confunditur Jerusalem. (Actus Apostolorum 21, 31)
Qui statim, assumptis militibus et centurionibus, decurrit ad illos. Qui cum vidissent tribunum et milites, cessaverunt percutere Paulum. (Actus Apostolorum 21, 32)
Tunc accedens tribunus apprehendit eum, et jussit eum alligari catenis duabus: et interrogabat quis esset, et quid fecisset. (Actus Apostolorum 21, 33)