Gefunden 20371 Ergebnisse für: Re
Cum autem factum esset ut navigaremus abstracti ab eis, recto cursu venimus Coum, et sequenti die Rhodum, et inde Pataram. (Actus Apostolorum 21, 1)
Et cum invenissemus navem transfretantem in Phœnicen, ascendentes navigavimus. (Actus Apostolorum 21, 2)
Cum apparuissemus autem Cypro, relinquentes eam ad sinistram, navigavimus in Syriam, et venimus Tyrum: ibi enim navis expositura erat onus. (Actus Apostolorum 21, 3)
Inventis autem discipulis, mansimus ibi diebus septem: qui Paulo dicebant per Spiritum ne ascenderet Jerosolymam. (Actus Apostolorum 21, 4)
Et expletis diebus, profecti ibamus, deducentibus nos omnibus cum uxoribus et filiis usque foras civitatem: et positis genibus in littore, oravimus. (Actus Apostolorum 21, 5)
Et cum valefecissemus invicem, ascendimus navem: illi autem redierunt in sua. (Actus Apostolorum 21, 6)
Alia autem die profecti, venimus Cæsaream. Et intrantes domum Philippi evangelistæ, qui erat unus de septem, mansimus apud eum. (Actus Apostolorum 21, 8)
Et cum moraremur per dies aliquot, supervenit quidam a Judæa propheta, nomine Agabus. (Actus Apostolorum 21, 10)
Quod cum audissemus, rogabamus nos, et qui loci illius erant, ne ascenderet Jerosolymam. (Actus Apostolorum 21, 12)
Tunc respondit Paulus, et dixit: Quid facitis flentes, et affligentes cor meum? Ego enim non solum alligari, sed et mori in Jerusalem paratus sum propter nomen Domini Jesu. (Actus Apostolorum 21, 13)
Et cum ei suadere non possemus, quievimus, dicentes: Domini voluntas fiat. (Actus Apostolorum 21, 14)
Venerunt autem et ex discipulis a Cæsarea nobiscum, adducentes secum apud quem hospitaremur Mnasonem quemdam Cyprium, antiquum discipulum. (Actus Apostolorum 21, 16)