Mosaico decorativo

Löydetty 20371 Tulokset: Re

  • Cum autem factum esset ut navigaremus abstracti ab eis, recto cursu venimus Coum, et sequenti die Rhodum, et inde Pataram. (Actus Apostolorum 21, 1)

  • Et cum invenissemus navem transfretantem in Phœnicen, ascendentes navigavimus. (Actus Apostolorum 21, 2)

  • Cum apparuissemus autem Cypro, relinquentes eam ad sinistram, navigavimus in Syriam, et venimus Tyrum: ibi enim navis expositura erat onus. (Actus Apostolorum 21, 3)

  • Inventis autem discipulis, mansimus ibi diebus septem: qui Paulo dicebant per Spiritum ne ascenderet Jerosolymam. (Actus Apostolorum 21, 4)

  • Et expletis diebus, profecti ibamus, deducentibus nos omnibus cum uxoribus et filiis usque foras civitatem: et positis genibus in littore, oravimus. (Actus Apostolorum 21, 5)

  • Et cum valefecissemus invicem, ascendimus navem: illi autem redierunt in sua. (Actus Apostolorum 21, 6)

  • Alia autem die profecti, venimus Cæsaream. Et intrantes domum Philippi evangelistæ, qui erat unus de septem, mansimus apud eum. (Actus Apostolorum 21, 8)

  • Et cum moraremur per dies aliquot, supervenit quidam a Judæa propheta, nomine Agabus. (Actus Apostolorum 21, 10)

  • Quod cum audissemus, rogabamus nos, et qui loci illius erant, ne ascenderet Jerosolymam. (Actus Apostolorum 21, 12)

  • Tunc respondit Paulus, et dixit: Quid facitis flentes, et affligentes cor meum? Ego enim non solum alligari, sed et mori in Jerusalem paratus sum propter nomen Domini Jesu. (Actus Apostolorum 21, 13)

  • Et cum ei suadere non possemus, quievimus, dicentes: Domini voluntas fiat. (Actus Apostolorum 21, 14)

  • Venerunt autem et ex discipulis a Cæsarea nobiscum, adducentes secum apud quem hospitaremur Mnasonem quemdam Cyprium, antiquum discipulum. (Actus Apostolorum 21, 16)


"O mal não se vence com o mal, mas com o bem, que tem em si uma força sobrenatural." São Padre Pio de Pietrelcina