Gefunden 64 Ergebnisse für: Primus
Et commiserunt exercitus prælium tertiadecima die mensis Adar: et contrita sunt castra Nicanoris, et cecidit ipse primus in prælio. (Liber I Maccabaeorum 7, 43)
Et admovit castra contra faciem eorum ipse et populus ejus, et vidit populum trepidantem ad transfretandum torrentem: et transfretavit primus, et viderunt eum viri, et transierunt post eum. (Liber I Maccabaeorum 16, 6)
Unus autem ex illis, qui erat primus, sic ait: Quid quæris, et quid vis discere a nobis? parati sumus mori, magis quam patrias Dei leges prævaricari. (Liber II Maccabaeorum 7, 2)
Et ipse primus Machabæus, sumptis armis, ceteros adhortatus est simul secum periculum subire, et ferre auxilium fratribus suis. (Liber II Maccabaeorum 11, 7)
Erat enim pro uxoribus et filiis, itemque pro fratribus et cognatis, minor sollicitudo: maximus vero et primus pro sanctitate timor erat templi. (Liber II Maccabaeorum 15, 18)
Hæc illum qui primus formatus est a Deo patre orbis terrarum, cum solus esset creatus, custodivit, (Liber Sapientiae 10, 1)
Qui perficit primus scire ipsam, et infirmior non investigabit eam. (Liber Ecclesiasticus 24, 38)
Quis hæc operatus est, et fecit, vocans generationes ab exordio? Ego Dominus: primus et novissimus ego sum. (Liber Isaiae 41, 4)
Primus ad Sion dicet: Ecce adsunt, et Jerusalem evangelistam dabo. (Liber Isaiae 41, 27)
Pater tuus primus peccavit, et interpretes tui prævaricati sunt in me: (Liber Isaiae 43, 27)
Hæc dicit Dominus, rex Israël, et redemptor ejus, Dominus exercituum: Ego primus, et ego novissimus, et absque me non est deus. (Liber Isaiae 44, 6)
Audi me, Jacob, et Israël, quem ego voco: ego ipse, ego primus, et ego novissimus. (Liber Isaiae 48, 12)