Trouvé 64 Résultats pour: Primus

  • Et commiserunt exercitus prælium tertiadecima die mensis Adar: et contrita sunt castra Nicanoris, et cecidit ipse primus in prælio. (Liber I Maccabaeorum 7, 43)

  • Et admovit castra contra faciem eorum ipse et populus ejus, et vidit populum trepidantem ad transfretandum torrentem: et transfretavit primus, et viderunt eum viri, et transierunt post eum. (Liber I Maccabaeorum 16, 6)

  • Unus autem ex illis, qui erat primus, sic ait: Quid quæris, et quid vis discere a nobis? parati sumus mori, magis quam patrias Dei leges prævaricari. (Liber II Maccabaeorum 7, 2)

  • Et ipse primus Machabæus, sumptis armis, ceteros adhortatus est simul secum periculum subire, et ferre auxilium fratribus suis. (Liber II Maccabaeorum 11, 7)

  • Erat enim pro uxoribus et filiis, itemque pro fratribus et cognatis, minor sollicitudo: maximus vero et primus pro sanctitate timor erat templi. (Liber II Maccabaeorum 15, 18)

  • Hæc illum qui primus formatus est a Deo patre orbis terrarum, cum solus esset creatus, custodivit, (Liber Sapientiae 10, 1)

  • Qui perficit primus scire ipsam, et infirmior non investigabit eam. (Liber Ecclesiasticus 24, 38)

  • Quis hæc operatus est, et fecit, vocans generationes ab exordio? Ego Dominus: primus et novissimus ego sum. (Liber Isaiae 41, 4)

  • Primus ad Sion dicet: Ecce adsunt, et Jerusalem evangelistam dabo. (Liber Isaiae 41, 27)

  • Pater tuus primus peccavit, et interpretes tui prævaricati sunt in me: (Liber Isaiae 43, 27)

  • Hæc dicit Dominus, rex Israël, et redemptor ejus, Dominus exercituum: Ego primus, et ego novissimus, et absque me non est deus. (Liber Isaiae 44, 6)

  • Audi me, Jacob, et Israël, quem ego voco: ego ipse, ego primus, et ego novissimus. (Liber Isaiae 48, 12)


“Deus nunca me recusou um pedido”. São Padre Pio de Pietrelcina