Gefunden 64 Ergebnisse für: Primus
Verbum quod factum est ad Jeremiam, de omni populo Juda, in anno quarto Joakim filii Josiæ regis Juda (ipse est annus primus Nabuchodonosor regis Babylonis), (Liber Ieremiae 25, 1)
Grex dispersus Israël: leones ejecerunt eum. Primus comedit eum rex Assur: iste novissimus exossavit eum Nabuchodonosor rex Babylonis. (Liber Ieremiae 50, 17)
Porro hircus caprarum, rex Græcorum est ; et cornu grande, quod erat inter oculos ejus, ipse est rex primus. (Prophetia Danielis 8, 21)
Duodecim autem Apostolorum nomina sunt hæc. Primus, Simon, qui dicitur Petrus: et Andreas frater ejus, (Evangelium secundum Matthaeum 10, 2)
Ut autem non scandalizemus eos, vade ad mare, et mitte hamum: et eum piscem, qui primus ascenderit, tolle: et aperto ore ejus, invenies staterem: illum sumens, da eis pro me et te. (Evangelium secundum Matthaeum 17, 26)
et qui voluerit inter vos primus esse, erit vester servus. (Evangelium secundum Matthaeum 20, 27)
quis ex duobus fecit voluntatem patris? Dicunt ei: Primus. Dicit illis Jesus: Amen dico vobis, quia publicani et meretrices præcedent vos in regnum Dei. (Evangelium secundum Matthaeum 21, 31)
Erant autem apud nos septem fratres: et primus, uxore ducta, defunctus est: et non habens semen, reliquit uxorem suam fratri suo. (Evangelium secundum Matthaeum 22, 25)
Et residens vocavit duodecim, et ait illis: Si quis vult primus esse, erit omnium novissimus, et omnium minister. (Evangelium secundum Marcum 9, 34)
et quicumque voluerit in vobis primus esse, erit omnium servus. (Evangelium secundum Marcum 10, 44)
Septem ergo fratres erant: et primus accepit uxorem, et mortuus est non relicto semine. (Evangelium secundum Marcum 12, 20)
Et cœperunt simul omnes excusare. Primus dixit ei: Villam emi, et necesse habeo exire, et videre illam: rogo te, habe me excusatum. (Evangelium secundum Lucam 14, 18)