Gefunden 13039 Ergebnisse für: No
Scitis enim gratiam Domini nostri Jesu Christi, quoniam propter vos egenus factus est, cum esset dives, ut illius inopia vos divites essetis. (Epistula II ad Corinthios 8, 9)
Et consilium in hoc do: hoc enim vobis utile est, qui non solum facere, sed et velle cœpistis ab anno priore: (Epistula II ad Corinthios 8, 10)
Si enim voluntas prompta est, secundum id quod habet, accepta est, non secundum id quod non habet. (Epistula II ad Corinthios 8, 12)
Non enim ut aliis sit remissio, vobis autem tribulatio, sed ex æqualitate. (Epistula II ad Corinthios 8, 13)
In præsenti tempore vestra abundantia illorum inopiam suppleat: ut et illorum abundantia vestræ inopiæ sit supplementum, ut fiat æqualitas, sicut scriptum est: (Epistula II ad Corinthios 8, 14)
Qui multum, non abundavit: et qui modicum, non minoravit. (Epistula II ad Corinthios 8, 15)
non solum autem, sed et ordinatus est ab ecclesiis comes peregrinationis nostræ in hanc gratiam, quæ ministratur a nobis ad Domini gloriam, et destinatam voluntatem nostram: (Epistula II ad Corinthios 8, 19)
devitantes hoc, ne quis nos vituperet in hac plenitudine, quæ ministratur a nobis. (Epistula II ad Corinthios 8, 20)
Providemus enim bona non solum coram Deo, sed etiam coram hominibus. (Epistula II ad Corinthios 8, 21)
Misimus autem cum illis et fratrem nostrum, quem probavimus in multis sæpe sollicitum esse: nunc autem multo sollicitiorem, confidentia multa in vos, (Epistula II ad Corinthios 8, 22)
sive pro Tito, qui est socius meus, et in vos adjutor, sive fratres nostri, Apostoli ecclesiarum, gloria Christi. (Epistula II ad Corinthios 8, 23)
Ostensionem ergo, quæ est caritatis vestræ, et nostræ gloriæ pro vobis, in illos ostendite in faciem ecclesiarum. (Epistula II ad Corinthios 8, 24)