Gefunden 13039 Ergebnisse für: No
sed in omnibus exhibeamus nosmetipsos sicut Dei ministros in multa patientia, in tribulationibus, in necessitatibus, in angustiis, (Epistula II ad Corinthios 6, 4)
in castitate, in scientia, in longanimitate, in suavitate, in Spiritu Sancto, in caritate non ficta, (Epistula II ad Corinthios 6, 6)
per gloriam, et ignobilitatem, per infamiam, et bonam famam: ut seductores, et veraces, sicut qui ignoti, et cogniti: (Epistula II ad Corinthios 6, 8)
quasi morientes, et ecce vivimus: ut castigati, et non mortificati: (Epistula II ad Corinthios 6, 9)
Os nostrum patet ad vos, o Corinthii ; cor nostrum dilatatum est. (Epistula II ad Corinthios 6, 11)
Non angustiamini in nobis: angustiamini autem in visceribus vestris: (Epistula II ad Corinthios 6, 12)
Nolite jugum ducere cum infidelibus. Quæ enim participatio justitiæ cum iniquitate? aut quæ societas luci ad tenebras? (Epistula II ad Corinthios 6, 14)
Has ergo habentes promissiones, carissimi, mundemus nos ab omni inquinamento carnis et spiritus, perficientes sanctificationem in timore Dei. (Epistula II ad Corinthios 7, 1)
Capite nos. Neminem læsimus, neminem corrupimus, neminem circumvenimus. (Epistula II ad Corinthios 7, 2)
Non ad condemnationem vestram dico: prædiximus enim quod in cordibus nostris estis ad commoriendum et ad convivendum. (Epistula II ad Corinthios 7, 3)
Multa mihi fiducia est apud vos, multa mihi gloriatio pro vobis: repletus sum consolatione ; superabundo gaudio in omni tribulatione nostra. (Epistula II ad Corinthios 7, 4)
Nam et cum venissemus in Macedoniam, nullam requiem habuit caro nostra, sed omnem tribulationem passi sumus: foris pugnæ, intus timores. (Epistula II ad Corinthios 7, 5)