Mosaico decorativo

Gefunden 13039 Ergebnisse für: No

  • Sed qui consolatur humiles, consolatus est nos Deus in adventu Titi. (Epistula II ad Corinthios 7, 6)

  • Non solum autem in adventu ejus, sed etiam in consolatione, qua consolatus est in vobis, referens nobis vestrum desiderium, vestrum fletum, vestram æmulationem pro me, ita ut magis gauderem. (Epistula II ad Corinthios 7, 7)

  • Quoniam etsi contristavi vos in epistola, non me pœnitet: etsi pœniteret, videns quod epistola illa (etsi ad horam) vos contristavit, (Epistula II ad Corinthios 7, 8)

  • nunc gaudeo: non quia contristati estis, sed quia contristati estis ad pœnitentiam. Contristati enim estis ad Deum, ut in nullo detrimentum patiamini ex nobis. (Epistula II ad Corinthios 7, 9)

  • Igitur, etsi scripsi vobis, non propter eum qui fecit injuriam, nec propter eum qui passus est: sed ad manifestandam sollicitudinem nostram, quam habemus pro vobis (Epistula II ad Corinthios 7, 12)

  • coram Deo: ideo consolati sumus. In consolatione autem nostra, abundantius magis gavisi sumus super gaudio Titi, quia refectus est spiritus ejus ab omnibus vobis: (Epistula II ad Corinthios 7, 13)

  • et si quid apud illum de vobis gloriatus sum, non sum confusus: sed sicut omnia vobis in veritate locuti sumus, ita et gloriatio nostra, quæ fuit ad Titum, veritas facta est, (Epistula II ad Corinthios 7, 14)

  • Notam autem facimus vobis, fratres, gratiam Dei, quæ data est in ecclesiis Macedoniæ: (Epistula II ad Corinthios 8, 1)

  • cum multa exhortatione obsecrantes nos gratiam, et communicationem ministerii, quod fit in sanctos. (Epistula II ad Corinthios 8, 4)

  • Et non sicut speravimus, sed semetipsos dederunt primum Domino, deinde nobis per voluntatem Dei, (Epistula II ad Corinthios 8, 5)

  • Sed sicut in omnibus abundatis fide, et sermone, et scientia, et omni sollicitudine, insuper et caritate vestra in nos, ut et in hac gratia abundetis. (Epistula II ad Corinthios 8, 7)

  • Non quasi imperans dico: sed per aliorum sollicitudinem, etiam vestræ caritatis ingenium bonum comprobans. (Epistula II ad Corinthios 8, 8)


"O demônio é forte com quem o teme, mas é fraquíssimo com quem o despreza." São Padre Pio de Pietrelcina