Gefunden 1710 Ergebnisse für: Ego
Eritque antequam clament, ego exaudiam ; adhuc illis loquentibus, ego audiam. (Liber Isaiae 65, 24)
Unde et ego eligam illusiones eorum, et quæ timebant adducam eis ; quia vocavi, et non erat qui responderet ; locutus sum, et non audierunt ; feceruntque malum in oculis meis, et quæ nolui elegerunt. (Liber Isaiae 66, 4)
Numquid ego qui alios parere facio, ipse non pariam? dicit Dominus. Si ego, qui generationem ceteris tribuo, sterilis ero? ait Dominus Deus tuus. (Liber Isaiae 66, 9)
Quia hæc dicit Dominus: Ecce ego declinabo super eam quasi fluvium pacis, et quasi torrentem inundantem gloriam gentium, quam sugetis: ad ubera portabimini, et super genua blandientur vobis. (Liber Isaiae 66, 12)
Quomodo si cui mater blandiatur, ita ego consolabor vos, et in Jerusalem consolabimini. (Liber Isaiae 66, 13)
Ego autem opera eorum et cogitationes eorum venio ut congregem, cum omnibus gentibus et linguis: et venient, et videbunt gloriam meam. (Liber Isaiae 66, 18)
Quia sicut cæli novi et terra nova, quæ ego facio stare coram me, dicit Dominus, sic stabit semen vestrum et nomen vestrum. (Liber Isaiae 66, 22)
Et dixi: A, a, a, Domine Deus, ecce nescio loqui, quia puer ego sum. (Liber Ieremiae 1, 6)
Ne timeas a facie eorum, quia tecum ego sum ut eruam te, dicit Dominus. (Liber Ieremiae 1, 8)
Et factum est verbum Domini ad me, dicens: Quid tu vides, Jeremia? Et dixi: Virgam vigilantem ego video. (Liber Ieremiae 1, 11)
Et dixit Dominus ad me: Bene vidisti: quia vigilabo ego super verbo meo, ut faciam illud. (Liber Ieremiae 1, 12)
Et factum est verbum Domini secundo ad me, dicens: Quid tu vides? Et dixi: Ollam succensam ego video, et faciem ejus a facie aquilonis. (Liber Ieremiae 1, 13)