Mosaico decorativo

pronađen 1710 Rezultati za: Ego

  • Eritque antequam clament, ego exaudiam ; adhuc illis loquentibus, ego audiam. (Liber Isaiae 65, 24)

  • Unde et ego eligam illusiones eorum, et quæ timebant adducam eis ; quia vocavi, et non erat qui responderet ; locutus sum, et non audierunt ; feceruntque malum in oculis meis, et quæ nolui elegerunt. (Liber Isaiae 66, 4)

  • Numquid ego qui alios parere facio, ipse non pariam? dicit Dominus. Si ego, qui generationem ceteris tribuo, sterilis ero? ait Dominus Deus tuus. (Liber Isaiae 66, 9)

  • Quia hæc dicit Dominus: Ecce ego declinabo super eam quasi fluvium pacis, et quasi torrentem inundantem gloriam gentium, quam sugetis: ad ubera portabimini, et super genua blandientur vobis. (Liber Isaiae 66, 12)

  • Quomodo si cui mater blandiatur, ita ego consolabor vos, et in Jerusalem consolabimini. (Liber Isaiae 66, 13)

  • Ego autem opera eorum et cogitationes eorum venio ut congregem, cum omnibus gentibus et linguis: et venient, et videbunt gloriam meam. (Liber Isaiae 66, 18)

  • Quia sicut cæli novi et terra nova, quæ ego facio stare coram me, dicit Dominus, sic stabit semen vestrum et nomen vestrum. (Liber Isaiae 66, 22)

  • Et dixi: A, a, a, Domine Deus, ecce nescio loqui, quia puer ego sum. (Liber Ieremiae 1, 6)

  • Ne timeas a facie eorum, quia tecum ego sum ut eruam te, dicit Dominus. (Liber Ieremiae 1, 8)

  • Et factum est verbum Domini ad me, dicens: Quid tu vides, Jeremia? Et dixi: Virgam vigilantem ego video. (Liber Ieremiae 1, 11)

  • Et dixit Dominus ad me: Bene vidisti: quia vigilabo ego super verbo meo, ut faciam illud. (Liber Ieremiae 1, 12)

  • Et factum est verbum Domini secundo ad me, dicens: Quid tu vides? Et dixi: Ollam succensam ego video, et faciem ejus a facie aquilonis. (Liber Ieremiae 1, 13)


"Invoquemos sempre o auxílio de Nossa Senhora." São Padre Pio de Pietrelcina